Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
possim, quae sedes aliquando Christianos reges ad nova eontrahenda sponsalia ob populorum et religionis salutem cogere solita est, uti de hac re apertissima exempla extant, saltem iustitiam, quae nemini etiam humillimo deneganda est, assequerer, prout in ea assequenda et in beatitudine vestra plurimum confido ; praesertim cum res ista mea non ad me tantum, sed ad Christianae reipublicae dignitatem, auctoritatemque conservandam manifeste pertineat. Forsitan sanctitas vestra gravioribus occupationibus impedita, praesentia haec mala non videt, aut si pro sua singulari sapientia videt, delationibus inimicorum meorum gratia aliquorum principum ac favore corruptorum impeditur, quominus necessitati duorum meorum regnorum ac commodo prospiciat, non est res ista, pater sancte, ut forsitan multis videtur mediocris. Testőr ego conscientiam meam potius haec Christianae reipublicae communi salute scribere, quam mea. Si enim vestra sanctitas ea omnia aequo animo cogitaret, quae mihi, qui periculo proprior sum ; veniunt quottidie in mentem perinde ac ego animo contremiscerer. Hinc nos Turci oppugnant, armisque singulis ferme momentis nobiscum proeliantur, et si, ut saepe nostra ac nostrorum parentum memoria contigit, accideret, quod Deus pro sua dementia avertat, ut sine successore legittimo decederem, tunc qui religionem negligunt et me falso calumniantur, quid sibi iste lites velint, quibus implicer proprio periculo apertius intelligerent. Quam ob rem, remota persona mea, postquam apud istam sedem, quam Semper religiosissime colui, dignus gratia non sum, pro qua maiores mei sanguinem unacum vita pugnando effuderunt ? Consideretur negotium quale est. Quibus finibus Hungáriáé regnum terminatur, cum quibus hostibus quottidie pugnamus. Alterius regni pestiferam heresim, nemo tarn impius, tamque ferrens esset, qui evidens hoc periculum a duobus his regnis et a cervicibus Christianae reipublicae proprio etiam sanguine non averterei. Intelligo praeterea sanctitati vestrae, nescio a quo falso esse persuasum, nuptias cum illustri foemina domina Beatrice de Arragonia mihi esse cordi, secretamque me cum ea habere intelligentiam. Et idcirco permisisse me in litem et Aragoniai Beatrix. 24