Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
in causam trahi, ut maiore honestate et cum excusatione mea cum ea copularer. Hoc quod ìlii iccirco (!) comminiscuntur, mentiunturque, ut vestra sanctitas liberius, nulloque habito ad me respectu, quasi contra volentem sententiam ferat. Errant, beatissime pater, qui haec ferunt, deferuntque non cementes, quod dum mendaciorum semina spargunt, succidunt Christi vineam, cum res ista non parum ad Christianam religionem pertineat. Quin etiam sanctitati vestrae notum esse volo, non solum illustrem foeminam praefatam dominam Beatricem nullo pacto cupere, sed ne eam ducere cogas contra salutem duorum meorum regnorum paratum etiam cum eorum regnorum et discrimine vitae decertore, uti alias saepe et aperte quidem litteris et nuntiis declaravi. Quapropter, pater sancte, tamque apostolicae sedis devotissimus filius, eandem omni cordis affectu ac plurimum rogo, non velit calumniatoribus meis magis, quam iustissimis meis postulatis fìdem ac aures adhibere ; me plus apud sanctitatem vestram aliquorum principum gratia, favorque valeant, quam Christiana religio, quae huiusmodi litibus in periculo ponitur. Testor ego ultimo loco Deum optimum maximumque, qui isti sanctae sedi e coelo praesidet, me omnibus viribus conaturum, ut a meis regnis et ab cervicibus Christianae reipublicae manifestanti hanc pestem et imminentia pericula depellam, caeterum nonnulla sanctitati vestrae dominus Ioannes Brandis orator meus referet, cui eadem fìdem adhibere indubiam dignabitur, quam Deus optimus maximusque ad votum conservare dignetur. Datum Budae, die XX. Septembris, MCCCCLXXXXVI1 Wladislaus Hungáriáé, Bohemiaeque rex manu propria subscripsit. Czim: Sanctissimo in Christo patri, domino Alexandre sexto, divina Providentia summo pontifici, domino meo clementissimo.