Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

quoniam esset alligatus alteri et hoc medio ipsius legati sanctitati vestrae, tunc in minoribus agenti, tamquam regis ipsius et regni protectori significasset, cuius rei maiestas sua putat sanctitatem vestram memorem esse. Praeterea constare asserit sanctitati vestrae et sacro reverendissimorum dominorum collegio et universo etiam imperio, quod cum Barbara Brandanburgensi sua maiestas legittime contraxerat et extare brevia nonnulla apostolica, quibus sua maiestas requisita est saepenumero ad traducendum ipsam Barbaram, me quoque in testimonium adduxit, qui in hac causa traduc­tionis alias breve apostolicum ad suam maiestatem de com­missione sanctae memoriae Sixti, praedecessoris vestri, trans­misi, et cum Barbara illa Brandenburgensis consenserit indissolutionem praefati matrimonii et proinde supplicaverit sanctitati vestrae effici, asserit, quod bonum ius suae maie­statis sanctitas vestra intelligat ; et propterea dicit non opor­tere amplius super huiusmodi matrimonio discutere et iudi­cium intrare, ne litem faceret immortalem et terat tenipus sine legittima coniuge, quam ut accipiat instantissime sub­ditos utrorumque regnorum suorum sollicitare etiam asserit. Dolebat etiam, quod sanctitas vestra sibi denegasset dispen­sationem aliis principibus consuetam concedi, prout nuper­rime concessum fuisse asserit reginae Romanorum, quae matri­monium contraxerat per verba de praesenti cum duce Ioanne, fìlio regis Mathiae, clarae memoriae, et pluribus aliis, dicens etiam inter alia, quod si sanctitas vestra non habita ratione regnorum suorum voluerit eum censuris compellere ad tra­ducendam praefatam reginam in uxorem, sicut sanctitatem vestram velie facere adversarii asseruerant, curabit se con­sanguineorum et confoederatorum suorum auxilio defendere . etiam appellando, si opus fuerit. His auditis, replicavi non oportere maiestatem suam aliquid sinistri suspicari de beati­tudine vestra. Consueverant enim praedecessores sanctitatis vestrae inter principes dissidentes se pro concordia inter­ponere, quod si effici nequiverit iustitia eorum discensiones dirimere, nec quicquam alteri in alterius praeiudicium con­cedere praeter iustitiam, quorum vestigia sequutus sanctitas vestra intelligens dispensiones inter maiestatem suam et

Next

/
Thumbnails
Contents