Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

reginam ad concordandum eos, misit me legatum suum, quem non vulgarem existimat. Quod si concordare nequi­verit, maiestas sua pro sua pro sua [!] sapientia considerare poterit, an deceat sanctitatem vestram tali reginae de tam praeclara stirpe progenitae denegare iustitiam, si requiratur ab ea. De dispensationibus vero per sedem apostolicam aliis principibus concessis maiestati suae denegata [!], dixi, quod concessum fuerat aliis principibus sine cuiusquam praeiudicio concessum fuisse. Sed cum in alterius praeiudicium prae­tenderetur esse, quod petebat maiestas sua, non licebat causa indiscussa aliquid concedere. Signifìcaveram etiam suae maiestati partim personaliter, sed latius per praefatos fatres olim episcopos suae regiae maiestati parum convenire talem reginam, de sua maiestate tam bene meritam, pro qua et cuius regni adeptione tot et tanta bona exposuerat et tantum elaboraverat, ita elusam et defraudatami dimittere. Nec suam etiam dignitatem decere tot praelatos et ex prin­cipalioribus huius regni barones, qui super huiusmodi matrimonio perficiendo praefatae reginae suae maiestatis voluntate fìdem praestiterunt, non posse eorum fìdem ser­vare, quinimo maiestatem suam potius decuisset etiam, si nulla praecessisset promissio, si nemo pro eo apud eam ìntercessisset beneficia per ipsam reginam in eum collata recognoscere et hoc regnum eius auxilio adeptum sibi communicare et eam in uxorem et reginam habere cum nemini nec aequitati, nec iustitiae convenire videri possit, tanta ingratitudine talem reginam decipere. Eo maxime, quod matrijjìonium cum regina contractum esse pene omnibus notum sit, et simulationem allegare regiae dignitatis honorem minime afferat et multa alia, quae nimis longum esset refferre Ad quae maiestas sua nil aliud respondit, nisi super ea re satis dictum esse. Temptaveram etiam, cum adhuc Budae essem, satis opportune conducere ad hanc rem episcopum Iauriensem, prout sanctitas vestra mihi mandaverat, sed respondit non audere, nec credere se posse animum regis iam deliberatum iTon ducere reginam immutare. Postquam autem Cassoviam aplicui, non est mihi visum per memet ipsum aliquid sibi offerre, quoniam spreverat et irriserat oblationes

Next

/
Thumbnails
Contents