Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

ducerei, non posset ex ea prolem sperare. Asserit enim eam esse quadragenariam 1 et non aptam ad prolem susci­piendam et inter eos tantum odium'et diffìdentiam exortum, ut neutri eorum expediat simul cohabitare, subiunxit etiam eam esse sterilem, ex quo cum rege Mathia diu vixerit et ex eo nunquam conceperit prolem et defectus non provenerit ex rege Mathia, extat enim fìlius, quem ex alia muliere suscepit. Addidit etiam, quod sit malefìciata et ipsam reginam tempore eiusdem regis Mathiae hoc deduxisse et probasse contra Barbaram, illius regis concubinam a, et processus desuper habitos extare et hoc universo regno Hungáriáé et doctoribus universitatis Viennensis constare, 3 (licet a pleris­que acceperim reginam ipsam ex praefato rege Mathia con­cepisse et abortum fecisse, nec etiam esse tam provectae aetatis). Conqueritur etiam vehementer maiestas regia, quod regina publicaverit matrimonium inter eos contractum, quam­vis (ut ipse asserit) simulatum et cum condictione, ut secre­tum maneret, donec removeret a se quoddam impedimentum, quod maiestas sua habebat, impedimentum autem quamvis tunc non dixerit esse, tamen asserit matrimonium, quod antea cum Barbara contraxerat, item quod daret pro dote ducenta millia ducatorum et relaxaret regi et regno dotem suam antiquam medio domini Francisci de Montibus, tunc oratoris clarae memoriae regis Ferdinandi, patris sui, quae ambo postea negavit. Et super omnia multum aegre tulit maiestas regia, quod de consummatione ipsius matrimonii propalatum fuit in infamiam utriusque maiestatis contra veritatem, ut asserit. Quare nullo modo intendit eam habere in uxorem. Item asserit praefatus rex, quod in primo ingressu suo in hoc regnum episcopus Ortanus, tunc legátusrequisivit maie­statem suam medio iuramenti dicere veritatem, an velit Beatricem habere pro uxore, quam si non acciperet, certus esset, quod faceret rem grattissimam summo pontifici, cui rex ipse responderat, quod nollet, neque posset eam ducere, 1 Beatrix ez időben 37 éves volt. 2 A Corvin János anyját érti. 3 Ennek a bécsi egyetem aktáiban nyoma nincs. * Ang. Pecchinoli.

Next

/
Thumbnails
Contents