Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

maiestatem me contuli, eique omnia superius enarrata expli­cavi ; ad quae sua maiestas respondendo enarravit omnia gesta circa huiusmodi matrimonium contractum, excusando se et offerendo velie sustentare regem ipsum obligatum esse ad praefatum matrimonium adimplendum, prout ex copiis responsionum praefatae reginae praesentibus allegatis sanc­titas vestra diffuse potest inspicere. Percunctatus insuper a praefata regina, quid maiestati suae agendum videretur, ut possit mens regis placari, ita ut eam traduceret et inter caetera visum est maiestati suae, ut praefatos olim Wara­diensem et Cenadiensem episcopos et quendam alium, fra­trem Michaelem Bai Polonum, ad me vocarem, ipsorumque Consilio et opera in ea re uterer. Rediens vero ex Strigonio Budae, aliquamdiu moratus, videns in longum protrhai [!], redditum regis sua cum gratia et obtenta licentia iter arripui versus maiestatem suam, quam Cassoviae conveni, ubi secundo die post meum adventum me ad se vocato exposui omnia, quae regalis maiestas responderat et denuo replicavi, quae mihi iniunctae fuerant a sanctitatae vestra circa negotia ipsius regalis maiestatis. Audivit omnia exposita aequo animo, sed pro tunc solum respondit, quod super his omnibus, quae exposueram, cogitaret et deinde daret respon­sum. Et interim adhibui mecum praefatos fratres olim epis­copos et fratrem Michaelem, qui aliquando mecum, ali­quando sine me, prout magis expediens videbatur, in ea re pro posse apud regem laborarunt. Tandem iterum me ad se vocato, respondit, quod si sine suo et regnorum suorum pernicie posset in uxorem ipsam reginam ducere, faceret, utique potius intuitu et contemplatone sanctitatis vestrae, quam cuiusquam alterius principis precibus et exortatione, sed quoniam sibi et regnis suis plurimum expedit, ut sua maiestas legitimam prolem suscipiat et a suis regnicolis apud maiestatem suam instatur, ut talem ducat, ex qua possit prolem suscipere, ne post eum pro electione novi regis in regnis ipsis scandala oriantur, quae verisimiliter suspicantur, sicut in electione suae maiestatis fuerunt et forte maiora, ex quibus totalis destructio ipsorum regnorum sequi posset propter vicinitate Turchorum, sed si reginam

Next

/
Thumbnails
Contents