Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
ubi in praesentiarum paramus et expedimus nos ad expellendum de hoc regno reliquias gentium domini Maximiliani, et deinde ad invadendum eundem in Austria. Speramus autem, imo certi sumus his diebus Albam, quae ex quadam iniuria et negligentia, non dicam tradimentum, per ipsum dominum Maximilianum, data occasione, post proditionem Vesprennensis (!) capta extitit recuperabimus, qua recuperata, facile postea regnum undique liberabitur. Nam ii omnes, qui ad ipsum dominum Maximilianum defererant, ad devotionem et obedientiam huius domini nostri regis redire et veniam petere coeperunt ; sicque res nostrae ex gratia dei in dies prosperantur, et regnum hoc, submotis rebellibus, in priorem statum reducetur. Iis itaque rebus effectum est, ut hactenus rescribere et ad vestras respondere nequivi. Verum nunc veniam ad rem nostrani, quae in causa affinitatis et matrimonii dominatio vestra scripsit. Piane omnia intellexi, unde paucis respondeo, quod rem ipsam apud hanc maiestatem cum ea, qua debui, dexteritate atque fidei integritate tractavi. Tractavi vero non minus pro illorum illustrissimorum principum, quam huius maiestatis honore et commodo, testor enim fìdem illustrissimis dominis suis, nescio unde fìt, ex intimis visceribus afficior, et ipsis plus quam caeteris mundi primatibus, dempto hoc rege meo, servire semper cupio. Effeci itaque, quod sua regia maiestas parata est recipere dominam Blancham cum ea dote, quam dominatio vestra scripsit, puta cum ducentis quinquaginta milibus ducatis, hac spe, quod illustrissimi eorum dominationes, prout caeteris affinibus suis nunquam defuerunt, ita etiam suae maiestati in occurrentiis non deerunt, nec faciet gravem diffìcultatem de illis decem milibus ducatis, quos dominationes eorum illustrissimae in vestitu sponsae dare intendunt. Modo reliqua summa in numerata pecunia assignetur, parata etiam esset aliquam partem dotis in iocalibus recipere, modo propter tot bella exhausta non esset et non talem pecuniam suam erogare cogeretur. Proinde dominationem vestram hac affinitate praesentibus certifico, et quidem taliter, quod etiam illa principes suos illustrissimos certificare velit. Optat tamen sua maiestas et id vehementissime expetit, ut