Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
interea, donec cum serenissimo Maximiliano finem aliquem habebit, prout prope diem habere sperai, res ista secretissima et sepulta maneat, ne quovis pacto ad aures serenissimi Ferdinandi 1 vel oratorum suorum aut huius serenissimae reginae, eius filiae, vel aliorum suorum, cumque ad eos spectantium perveniat, imo ne odorare, quidem suspicari valeant. Nam cum eadem domina regina sumus in eisdem terminis, in quibus cum adhaeratis fuimus. Habet enim spem, quod eam maiestas regia ducet, sed dantur, prout et hactenus data sunt sibi, verba. Quoniam autem multis ex causis facere sua regia maiestas non potuit, et neque in praesentiarum potest, imo neque poterit, donec, ut praemisi cum maiestate domini Maximiliani finem aliquem habebit, vel saltem res suae maiestatis feliciorem progressum habere incipient. Nam si regina, quod absit, rem vel ex solo odoratu, ut ita dicam, interea praesentiret, cuncta negotia huius maiestatis et totius eius regni turbarentur, et in ruinam ponerentur universas quippe arces tam suas, quam archiepiscopatus Strigoniensis, quas in eius potestate habet, ex subita furia et indignatione in potestatem Maximiliani daret,. prout dare velie saepenumero et aperte comminata extitit, nec curaret huic regno et huic regno nobisque omnibus pessime evenire modo se ulcisci posset, multa praeterea alia etiam mala indubitanter moliretur, nec quicquam intentatum pro sui vindicta relinqueret. Ut igitur omnia talia ventura mala procul evitentur et taciturnitate omnia recte et ex sententia succedant, curetis et provideatis pro deo, sint ad tempus ista omnia sepulta, ne contingat sicuti prioris affinitatis contingerat. Nihil enim agere et dicere in vestro Consilio poteratis, quod non statim huic reginae significabatur, imo nonnunquam exemplum litterarum nostrarum ad eam per oratores paternae maiestatis suae, partim vero per alios mittebantur, unde quot turbationes habuimus, dominatio vestra intelligere et animadvertere potuit. Quam ob rem iterum atque iterum rogo, curetis providere et efficere, ut res maneat istic apud vos secretis1 A nápolyi királynak.