Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

nostrani carissimam amplectimur, deinde etiam ex affectu et naturali desiderio nostro, quod erga illustrissimum et reverendissimum dominum H. de Aragónia, sanctae Romanae ecclesiae cardinalem, fratrem carnalem ipsius dominae reginae et eundem affinem nostrum praecipuum habebamus. Ceterum ut serenissimo principi, domino Ferdinando Siciliae regi, patri et socero nostro carissimo, cui quantum possumus, tantum nos debere arbitramur rem gratam facere possemus praefato illustrissimo et reverendissimo domino H. cardinali contuleramus. Nunc rursum, sicuti divinae placitum est volun­tati, ipso domino cardinale eiusdem ecclesiae Strigoniensis ultimo vero legittimo et immediato possessore vita praesenti defuncto, in manus et dispositionem nostram secundum libertatem et consuetudinem regni nostri ab antiquo habitam et observatam, existat devoluta. Ob hoc nos cupientes utili­tati praefatae ecclesiae Strigoniensis, prout etiam ex debito obiigamur, regia Providentia consulere, ne ecclesia ipsa, quae in hoc regno nostro primatum obtinet, longa vacatione iuribus et bonis suis, nobis aliis curis et sollicitudinibus nostris, quibus in diversum agimur occupatis, destituatur, ne autem nos, qui omnibus de nobis benemeritis nostrae regiae liberalitatis munifìcentiam praestare soliti sumus, illos quos iure naturali diligere debemus, et quos nobis affini­tatis copula coniunxit, deesse videamur, pro eo nos indu­cente imprimis ilio vinculo affinitatis et necessitudinis, quod nobis cum illustrissimo domino Hercule duce Ferrariae per praefatam dominam reginam intercessit, deinde vero maxime et praecipue ad singularem petitionem eiusdem dominae reginae, illustrem dominum Ipoliturn, natum ipsius domini ducis Ferrariae, ad praedictam ecclesiam Strigoniensem, eiusdemque praesulatum auctoritate iurispatronatus nostri regalis, quod instar praedecessorum nostrorum regum Hungáriáé, sicuti in aliis eiusdem regni nostri ecclesiis, sic et in ipsa ecclesia Strigoniense habemus, duximus eligendum et nominandum, immo eligimus et nominamus ac omnia castra, castella, civitates, oppida, villas, possesiones, universa­le iura eiusdem possessionaria simul cum universis suis pertinentiis, proventibus et redditibus eidem domino Ipolito

Next

/
Thumbnails
Contents