Almási Tibor: Anjou–kori Oklevéltár. XI. 1327. (Budapest–Szeged, 1997.)

Az oklevél szövege: Nos Karolus, dei gratia rex Hungarie recognoscimus et ad universorum notitiam tenore presencium cupimus pervenire, quod nos cutn magnifico principe dornino Johanne Boemie et Polonie rege illustri ac Lucemburgensi comite, fratre nostro carissimo in indissolubilis ac individue amicicie unione permanere cupientes, ad ipsius unionis robur et perpetuam firmitatem sincera fide promittimus ipsurn dominum regem Boemie contra omnem hominem, omni tempore, in quovis necessitatis articulo et in locis quibuslibet, toto posse nostro, quandocunque per eum requisiti fuerimus, adiuvare, illustribus ducibus Austrie, qui nunc sunt, fratribus nostris, dumtaxat exceptis, contra quos si predictus rex Boemie hostiliter cum exercitu processerit, sedere tenebimurin quiete, nec eis aliquod in hac parte ferre subsidium vei iuvamen, nec admittere, quod de regno nostro Hungarie ipsis aliqua subsidia per quoscunque nostros regnicolas afferantur. Si autem ipsi duces terras predicti domini regis Boemie invaderent, tunc nos sibi tenemur toto succurrere posse nostro, prout super eo per ipsum dominum regem Boemie fuerimus requisiti, ipse quoque similiter viceversa, si iidem duces Austrie terras nostras ulloumquam tempore invaderent, tenetur nobis ad requisicio­nem nostram totius sue potencie subsidio succurrere oportuno. Et quandocunque ipse dominus rex Boemie suos homines nobis in auxilium transmiserit, illis in pabulo equorum tantummodo intra metas regni nostri tenebimur providere, et ipse similiter nostris, quos sibi quandocunque transmiserimus, hominibus intra metas regni sui in solo equorum pabulo providebit. Ad maioris autem rnutue dileccionis nostre evidens ligamentum, illustrem Ladizlaum primogenitum nostrum inclite Anne, nate dicti domini regis Boemie, postquam a sede apostolica super consanguineitate dispensacio, pro qua obtinenda tam dictus dominus rex, quam nos tenebimur in proximo ad ipsam sedern apostolicam nostros nuncios destinare, fuerit obtenta, infra sex menses immediate sequentes tradere et matrimoniali federe in loco, quem idem dominus rex et nos duxerimus mutuo deputandum, promittimus copulare. Quod si dispensacio huiusmodi a predicta sede apostolica ista vice nequiverit obtineri, contractus ipsius matrimonii teneri debebit ad triennium in suspenso, et interim uterque nostrum, videlicet tam dominus rex antedictus, quam nos bona fide et toto posse pro dispensacione huiusmodi tenebimur laborare. Postquam vero ipsa dispensacio obtenta fuerit, et predicta filia ipsius domini regis Boemie duodecim etatis sue annos compleverit, extunc ipse dominus rex Boemie statim eam marito suo Ladizlao predicto tenetur usque ad metas sepedicti regni nostri Hungarie transmittere, et abinde infra annum continue con­putandum ipsi nate sue decem milia marcarum grossorum denariorum Pragensium, quinquaginta sex grossos pro marca qualibet computando, in Broda Hungaricali nomine dotalicii tenebitur assignare. Que decem milia marcarum nos ibidem tenebimur recipere in regnum nostrum, quocunque nobis placuerit, deducturi, sepedicto domino rege Boemie pro universis suis regnicolis promittente, quod usque ad castrum nostrum Trinchiniense secure predicta pecunia deducetur. Nos vero viceversa pro dotalicio sepedicti filii nostri quindecim milia marcarum argenti, ita quod quelibet marca ad valorem quinquaginta sex grossorum denariorum Pragensium se extendat, tenebimur assignare. Dotalicium vero supradictum, quod ab utroque latere totum se ad viginti quinque milia marcarum extendit, in infrascriptis

Next

/
Thumbnails
Contents