Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

sentarat; in cuius quidem antiquioris vestri privilegii tenore inter cetera habebatur; quod Elleus et Brictius filii Pauli pro se et pro Seueredo fratre eorum de Chafurd coram vobis per­sonaliter constituti, quandam particulam terre eorum in duabus terris Dobrongonuzfolu et Dobronuigryz nuncupatis habitam, cum omnibus utilitatibus suis, circumstantiis et pertinentiis universis, vendidissent pro viginti marcis magistris Johanni et Dionysio de Kukchk iure perpetuo pacifice et quiete irre­vocabiliter possidendam heredum per heredes; quas quidem terras presente homine vestro de terris predictorum nobilium novis metarum erectionibus, in eisdem privilegialibus vestris Iiteris seriatim declaratis separassent; hoc tamen adiecto, quod si processu temporis iidem Johannes et Dionysius ac eius 3) heredes ratione predicte terre a quoquam fierent mo­lestati, Elleus et fratres sui predicti tenerentur eosdem expe­dire propriis laboribus et expensis. 2) Verum quia prelibatas possessionarias portiones in dictis possessionibus Dobrongonuzfolu et Dobronuigryz vocatis habi­tas cum omnibus earum utilitatibus pro viginti marcis magi­stris Johanni et Dionysio de Kukchk per prefatos Ellyus et Bri­ctium filios Pauli pro se et pro Seuerido fratre eorum perpetuo vendidisse 3) in tenore predictarum literarum vestrarum pri­vilegialium manifeste reperiebatur: igitur nos iudicantes com­miseramus, quod homines nostri in presentibus infra deelarandi, sub vestris testimoniis, in octavis festi Nativitatis beate virginis tunc venturis ad facies premissarurn possessionariarum portionum, vicinorum et connnetaneorum suorum legitimis convocationibus habitis, et partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, statuerent eas­dem prefato Michaeli filio Dionysii eo iure quo sibi dinosce­rentur pertinere, perpetuo possidendas, contradictione dicto­rum Leukus et Andree non obstante; contradictores autem alii si qui fierent, contra eundem Michaelem in nostram citare(n)t J) Helyesebben: eorum. 2) A vasvári kápt. itt idézett 1311 évi oklevelét olv. Zala vm. Okit. I. 135.1. 3j Helyesebben : venditas fuisse. 1358. szept. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents