Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

1358. okt, 6. presentiam ad terminum competentem; factaque ipsa statu­tione, prescriptus Michael dictas res parafornales eidem do­mine reliete Brictii pecuniaria solutione mediante, domine vero Elisabeth filie prelibati Brictii quartam suam filialem cum possessionaria datione coram vobis extradare teneretur; super quo vestre diseretionis amicitie literatorie seribentes, vos diligenter postularamus, ut vest.ros mitteretis homines pro testimoniis fide dignos, coram quibus homines nostri infra declarandi ad facies predictarum possessionariarum portionum accedendo, omnia- premissa et quevis singula premissorum facerent et exsequerentur omuino modo prenotato ; post hec ipsius possessionarie statutionis, necnon dotis et*) rerum para­farnalium ac quarte puellaris satisfactionis seriem cum nomi­nibus contradictorum et citatorum si qui fierent, ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc affuturas, in curiam regiam nobis amicabiliter per vos reseribi demandaramus. Tandem ipsis octavis festi beati Michaelis archangeli ad­herentibus, prelibatus Michael filius Dionysii de Kukchk ad nostram accedens presentiam, literas vestras super premissis nobis rescriptionales presentavit, declarantes inter cetera, quod vos nostris amicabilibus petitionibus acquiescentes, cum Andrea filio Johannis de Gethe magistrum Martinum socium et concanonicum vestrum pro parte predicti Mi­chaelis filii Dionysii actoris, item cum Michaele filio Johan­nis Michaelem clericum chori ecclesie vestre pro parte pre­dictarum nobilium dominarum, hominibus nostris, vestros homines fide dignos ad premissa negotia peragenda pro testimoniis duxissetis transmittendos, qui postmodum ad vos reversi, vobis concorditer et unanimi voluntate retulissent eo modo, quod ipsi in predictis octavis festi Nativitatis beate virginis tunc preteritis ad facies preseriptarum possessionariarum portionum condam Ellyus et Brictii in Dob[rongonuzfo]u] et Dobronuigryz vocatis habitarum, vici­norum et commetaneorum suorum legitimis convocationibus habitis et partibus presentibus accessissent, et dum easdem 1358. szept. 15. 3) A dotis el szavak utólag, halványabb tintával vannak betoldva. 28*

Next

/
Thumbnails
Contents