Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

gregatione nostra generáli, universitati nobilium comitatus Zaladiensis feria secunda proxima ante festum beati Jacobi apostoli prope villám Mandhyda eelebrata, no­biles domine, relicta videlicet Brictii et Elisabeth filia eius­dem Brictii de medio aliorum exsurgendo, proposuerant tali modo, quod de possessionariis portionibus condam Ellyus de Chafurd, in possessionibus scilicet Chafurd predicta et Dob­rungunusfolu vocatis existentibus, ipse domine, relicta Brictii res suas parafarnales, domina vero Elisabeth filia predicti Brictii quartam suam filialem haberent, quas nunc Leukus filius Laurentii et Andreas filius Benedicti nobiles de dicta Chafurd detinerent occupatas. Quo audito, prenominati Leukus filius Laurentii et Andreas filius Benedicti personaliter exsur­gentes, responderant ex adverso, quod ipsi possessionarias portiones in dictis villis existentes quondam Ellyus nescirent nec detinerent occupatas; si vero prelibate domine, domina videlicet relicta Brictii et domina Elisabeth filia ipsius Brictii, ubi dictas portiones possessionarias ipsius Ellei scirent existere, recaptivarent, nam ipsi nullo contradictionis velamine super his ipsis obviarent, Quarum quidem utrarumque partium auditis propositionibus, Michael filius Dionysii de Kukchk (így) in nostram exsurgendo personaliter presentiam, causam partium intercipiendo supradictam, proposuerat tali modo, quod pretacte portiones possessionarie condam ipsius Elleus sibi vigore literarum vestrarum privilegialium in Dobrongonus­folu et Dobronuigriz habite emptitionario titulo pertinerent, quas nunc Leukus filius Laurentii et Andreas filius Benedicti de Chafurd detinerent occupatas. Qui quidem Leukus filius Laurentii et Andreas filius Benedicti ipsas possessionarias portiones condam ipsius Elleus, in possessionibus videlicet Dobrongonuzfolu et Dobronuigrys habitas, circa se non habere allegarant. Ubi prefatus Michael acl huius certiorem compro­bationem, ut prescripte possessionarie portiones condam ipsius Elleus premisso emptitio titulo sibi deberent attinere, quas­dam literas vestras privilegiales, sub anno Domini M° CCC° vigesimo octavo emanatas, tenoremque cuiusdam antiquioris vestri privilegii in anno Domini M° CCC° undecimo confecti de verbo ad verbum transsumptive in se habentes nobis pre­Anjoukori Okmánytár, VII. köt. 28 1358. jul. 237

Next

/
Thumbnails
Contents