Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
11. 1358. jan. 23. A váradi káptalan előtt Királyi Csépán fia Zoárd, Bihar vármegyében fekvő Csíkostó nevű birtokát három esztendőre zálogul adja Olaszi Beke fiainak tizenegy arany forintért. Nos capitulum ecclesie Waradiensis tenore presentium significamus quibus expedit uuiversis, quod accedentibus ad nostram presentiam magistro Zouard filio Chepani de Keraly ab una parte, ex altéra vero Stephano et Dominico filiis Bekee de Olazy pro se personaliter et pro Andrea fratre eorum, confessum extitit per eundem Zouard pariter et relatum, quod ipse quandam possessionem Chykustou vocatam, in comitatu Byhoriensi et in contigua-coinmetaneitate eiusdem possessionis Olazy existentem, ipsum et filios, fratres ac proximos suos contingentem, cum omnibus utilitatibus suis et pertinentiis eiusdem universis, a festő Purificationis virginis gloriose proxime venturo usque quartam revolutionem eiusdem festi annualem, idest per spatium temporis trium annorum integrorum proxime et immediate subsequentium, 1) eisdem Stephano, Andree et Dominico filiis Beke de Olazy pro undecim florenis aureis plene receptis et habitis ab eisdem, impignorasset et impignoravit coram nobis possidendam, fructusque et utilitates ac quaslibet obventiones eiusdem per ipsos percipiendas et in usus proprios convertendas. In cuius quidem possessionis dominio eosdem filios Beke infra tempus premisse impignorationis assumpsisset et coram nobis assumpsit contra quoslibet, et specialiter contra filios, fratres et proximos suos indempniter conservare et ab omnibus impetitoribus cxpedire propriis suis iaboribus etexpensis; quod si facere non posset, extunc predictos undecim florenos cum eorum duplo, per florenum aut monetam pro tempore ad rationem florenorum currentem, absque portioné iudicis et ante lit.is ingressum eisdem filiis Bekee persolHa az oklevél írója nem tett hibát, akkor itt adatunk van arra, hogy az évfordulók számításánál magát a kezdő időpontot vették elsőnek ; máskép a quarta revolutio anmialis és a spatium temporis trium annorum nem lenne összeegyeztethető. 1358. febr. 2.