Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
Nyék pro se et pro Nicolao fratre suo [par]te ab altéra coram nobis personaiiter constituti, dixerunt, quod licet ex causis diversis que hactenus inter ipsos contigissent, specialiter ratione cuiusdam particule terre ad quatuor aratra iuxta huius regni consuetudinem ut dicitur sufficientis, inter easdem duas possessiones in comitatu Borsodiensi ut dicitur adiacentis, coram iustitiariis regni pluries lis et contentio mota fuisset inter ipsos hucusque et exorta, tandem tamen ut omnis litis, dissensionis l) et contentionis matéria ac fomes invidie de medio ipsorum evelleretur et per omnia exstirparetur, ipsique et eorum heredes amodo et deinceps sempiterno pacis favore inter se amplexari valerent et gratulari, propter bonum ipsius pacis et concordie unionem ac ob proximitatis dilectionem, interveniente etiam ordinatione et amicabili compositione proborum virorum, taliter inter se concordassent, quod ipsi preallegatam particulam terre litigiosam tam in terris arabilibus, quam in pratis et- silvis ac virgultis taliter inter se divisissent: quod silve seu virgulta intra metas eiusdem possessionis Eghazus Nyek et possessionis Yztringh ac quandam viam de possessione Eghazus Nyek in silvam possessionis Maly ducentem ut refertur adiacentia, cum tertia parte dictarum terrarum arabilium, facta ipsa divisione cessissent annotato Alaxandro, virgulta vero et prata in eisdem habita, simul cum duabus partibus prefatarum terrarum arabilium, ab eadem via incipiendo et circa metas dicte possessionis Maly supra usque ad metas Gurembul ac etiam possessionis Áranyes (így) nuncupate eurrendo et se extendendo, remansissent in ius et proprietatem memoratorum filiorum Beke et heredum partium perpetuo et irrevocabiliter possidenda, tenenda pariter et habenda. Cumque nos undecimo die ipsius diei confessionis vei citra hoc, super eadem confessione dictis partibus literas.... modo dare incepissemus, tandem idem Georgius filius Nicolai 2) tunc in nostri presentia similiter personaiiter comparendo, memoratam confessionem suam omnino revocare conabatur, imo in quantum in ipso fűit revocavit, asserendo, quod quia ipse super ipsa divisione absque consilio proxiAz eredetiben hibásan: disiensionis. 2) Föntebb Georgius filius Beke filii Nicolai.