Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

morum suorum prefatam fecisset confessionem et eadem con­fessio sibi in hac parte nociva fore videretur, ideo ipse nollet stare confessioni et divisioni prenotatis, sed ipse rursus regium hominem et nostrum testimonium reducere vellet ad faciem portionis possessionarie supradicte; quod pretactus Alaxander pro sua parte facere nolebat, ex adverso allegando, quod iam terminus per iudicem ipsorum ordinarium in presenti negotio assignatus transivisset, et ideo ipse nullo modo recedere vellet a compositione prenotata. Cumque nos huiuscemodi altercatoriis negotiis auditis, dictas partes super eo, quam ob rem ipsi mox facta dicta confessione literas nostras super eadem recipere non procurassent, reprehendere cepissemus, eedem partes presente et audiente notario nostro nobis retulerunt, quod quia tunc idem nótárius noster cum aliis nobilibus regni multa facere habuisset, ipsique propter carentiam expensarum suarum pro (re)ceptione atque procuratione talium literarum nostrarum hic stare nequi­vissent, ob hoc ipsi per eundem notarium alium terminum pro re­cipiendis dictis literis sibi assignare postulassent, et sic in eodem assignato termino sicut nunc essent, ad nos reversi extitissent; quod et dictus noster nótárius per nos ibidem requisitus sic coram ipso et per ipsum factum fuisse conscientiose nobis reci­tavit. Dátum in die festi sancte Margarethe virginis, anno Domini M° [CCC] m o L m o octavo. 1358. jul. 13. Er. szakadozott papíron, hátára nyomott pecsét maradványaival. N. Muzeum. 154. Vasvár, 1358. jul. 16. Vas vármegye alispánja és szolgábírái előtt Temerdi István fia Mihály, Köcski Dienes fiának Mihálynak és zsédenyi jobbágyainak minden tőlük szenvedett sérelmek és kár­tételek dolgában menedéket váll. [Nos magister Stephanus filius Lorandi comes Ca]striferrei magnifici viri Nicolai Konth reg[ni Hungarie palatini, iudicis comanorum, Castriferrei et Soproni] ensis comitatuum tenentis honorem, ac iudices n[obilium eiusdem Castriferrei comitatus, 19*

Next

/
Thumbnails
Contents