Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

antedictus, ex quibus unam antiquam vidissent bene apparere, et quod alias duas ad vineam subsedissent atque destruxissent; deinde iuxta terram Bayoth certis metis interpositis ad priorem metam devenissent. Facta autem ipsa reambulatione, dum eidem domine regine statuere voluisset, tunc Andreas officialis de Bayoth et de Peel in persona Stephani filii Jacobi quondam iudicis Posoniensis, a terra possessionis Beren usque ad terram possessionis Taath ab ipsa statutione fienda contradicendo prohibuisset, asserens, quod mete predictarum possessionum Bayoth et Peel multo propius essent ad possessionem Monyeros antedictam; cuius contradictionis rationem ipse magister Demetrius in persona ipsius domine nostre regine scire voluerat a Stephano filio Jacobi prenotato. Quibus auditis et perceptis, Dominicus filius Blasii pro eodem Stephano filio Jacobi cum procuratoriis Iiteris nostris exurgendo, super facto medietatis predictarum possessionum Bayoth et Peel vocatarum ipsum Stephanum efficacia instru­menta habere, et eadem in termino ulteriori per nos sibi legi­time assignando, coram nobis exhibere posse et velle allegarat. Unde nos auditis premissis, unacum baronibus et nobi­libus regni in iudicio nobiscum assedentibus commiseramus iudicando, quod predictus Stephanus filius Jacobi in octavis festi Omnium Sanctorum tunc proxime venturis uni­versa sua instrumenta, si qua in facto medietatis pre­dictarum possessionum Bayoth et Peel vocatarum haberet confecta, contra ipsam dominam nostram reginam coram nobis exhibere teneretur; quibus visis, iudieium et iustitiam facere valeremus in premissis, regni lege requirente. Tandem ipsis octavis festi Omnium Sanctorum advenien­tibus, eodem magistro Demetrio conservatore sigilli anularis eiusdem domini nostri regis pro predicta domina nostra regina cum procuratoriis Iiteris eiusdem coram nobis adherente et ipsa instrumenta per ipsum Stephanum filium quondam Jacobi iudicis exhiberi postulante, Ladislaus dictus Marhas cum pro­curatoriis Iiteris capituli Posoniensis pro eodem Stephano ad nostram accedendo presentiam, pro premissis exhibere assum­ptis instrumentis quasdam literas iamdicti capituli Posoniensis, anno Domini M m 0 CCC m o quinquagesimo quinto confectas 1357. nov. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents