Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
Cuius quidern privilegii in conservatorio ecclesie nostre diligenter per nos inquisiti et inventi tenor talis est: Capitulum ecclesie Transsilvane omnibus Christi fidelibus, tarn presentibus quarn futuris, presens seriptum inspecturis, salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenirc, (quod) constitutis coram nobis Nicolao filio Gregorii de Machkas superiori ab una parte, et Nicolao dicto de Machkas filio Bese ex altéra, idem Nicolaus filius Gregorii confessus est oraculo vive vocis, totalem medietatem portionis suc in ipsa terra Machkas superiori in comitatu de Clus existente ipsum contingentis, cum omnibus utilitatibus suis ad ipsam medietatem ipsius portionis sue pertinentibus, de bona voluntatc et consensu Joseph cognati sui de eadem terra Machkas, sicut dixit, dedisse sine preiudicio iuris alieni et donasse ac contulisse dicto Nicolao filio Bese proximo suo, ratione proximitatis et etiam causa defensionis et protectionis eiusdem residue portionis 1) sue, et per cum eius heredibus heredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pacifice et habendam; obligans se insuper idem Nicolaus filius Gregorii, ab omnibus processu temporum super dicta medietate portionis sue de ipsa terra Machkas ipsi Nicolao donata ipsum Nicolaum filium Bese cognatum suuni vei heredes eiusdem impetere, inquietare vei impedire volentibus, propriis laboribus et expensis per omnia expedire et in pacifica possessione dicte particule terre Machkas superioris ipsunr Nicolaum ac heredes eiusdem indefesse conservare. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam, ad instantiam petitionem 2) partium literas nostras presentes concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Dátum sexta feria proxima post festum beati Georgii martyris, i jm anno* Domini M° CCC m 0 tridecimo. Gregorio pre- I ápr. 27." posito, Thoma cantore, Vincio 3) custode, Benedicto plebano decano ecclesie nostre existentibus. Nos enim petitionibus ipsius Dominici vicevoivode inclinati, tenorem predicti privilegii, ut premissum est, in sacristia nostra repositi et reinventi, de verbo ad verbum transscribi fecimus et pendentis sigilli nostri munimine roborari. Dátum in festő Divisionis apostolorum, anno Domini M° CCC 1U P L m o sexto; discretis viris Dominico preposito jul. 15. Az átiratban hibásan : portiones. 2) Helyesebben : inslantem petitionem. 3) így; értsd Vincentio. Anjoukori Okmánytár, VII. köt. 10