Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
cojifecta seu emanata, quibus mediantibus et quorum vigore eadem dimidietas*) ad ipsum pertinere dinosceretur, contra eundem 2) Nicolaum filium Joseph de Machkas personaliter astantem, in octavis festi beati Georgii martyris proxime nunc preteritis exhibere debuisset coram vicevoivoda nostro antedicto, ipsis itaque octavis occurrentibus, idem Andreas filius Nicolai exhibuisset eidem vicevoivoda 3) nostro quoddam privilégium honorabilis capituli ecclesie Transsilvane, hunc tenorem continens: Capitulum ecclesie Transsilvane omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in vero salutis amatőré. Noverint universi nos literas nobilis viri Dominici vicevoivode Transsilvani recepisse.in hec verba: Viris discretis et honestis, honorabili capitulo ecclesie Transsilvane, amicis suis reverendis, Dominicus vicevoivoda Transsilvanus paratam amicitiam sincero salutis cum affectu. Dicit nobis Andreas filius Nicolai de Scuchak, quod possessio superior Machkas vocata, in qua ecclesia lapidea in honore beati Martini confessoris esset constructa seu fundata, mediantibus efficacibus 4) instrumentis titulo emptionis sibi pertinuisset et nunc de iure deberet pertinere ; que quidem sua instrumenta nunc tempore proxime elapso casualiter igne concremata extitisse(n)t; quorum quidem instrumentorum suorum alia paria nunc in sacristia seu conservatorio ecclesie vestre diligenter requirere et reinvenire, reinventaque tenores eorumdem more consueto de verbo ad verbum transseribi faciendo, in forma privilegii vestri eidem Andree filio Nicolai dare et assiffnare dignemini et velitis. Dátum in Sancto Emerico, in festő beati Benedicti confessoris, 5) anno Domini M° CCC m o L m 0 sexto. A dimidietas szót ugyanazon későbbi kéz törölte s helyébe ezt írta : portio possessionaria. 2) Az eundem szó törölve van. 3) Helyesen: vicevoivode4) Az említett későbbi kézzel javítva : efficacissimis. 5) Minthogy e levélkerestető parancsra a káptalan jul. 15-én adta ki az 1313 évi oklevél átiratát a kerestető félnek, alig hihető, hogy az vajda parancsa a márcz. 21-iki Benedek napján, négy hónappal előbb kelt volna ; ennélfogva a parancs keltét a Benedicti alhat.is Translatio napjára, jul. 11-re véltük teendőnek. 1357 . I máj. 1. I J356"-1 "jul. 11. I