Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

universas causas eorumdem íiliorum Michk bani, in quibus causis absque presencialitate dicti magistri Stephani fratris eorum non possent respondere et instrumentales exliibiciones qualescunque, quandocunque et in quolibet termino in nostri presencia, habitas contra quempiam vei habendas, statu in eodem sine omni gravamine ad illum terminum, ad quem cause eius­dem magistri Stephani extitissent prorogate, deberemus prote­lare; in secunda autem earumdem annulari suo sigillo consi­gnata idem dominus noster rex . . nobis mandabat, ut cum magister Stephanus íilius Michk condam bani suis regalibus serviciis summe arduis in partibus transmarinis esset consti­tutus, et ob hoc in causis suis coram nobis comparere non posset, universas causas eiusdem magistri Stephani tam per ipsum contra alios, quam per alios contra ipsum motas et mo­vendas sine omni gravamine, ab octavis festi beati Michaelis archangeli tunc venturis, usque alteram revolucionem earumdem octavarum, scilicet per anni circulum, prorogare deberemus statu priori permanente. Quarum literarum regalium visis et perlectis tenoribus idem magister Ladislaus obiecerat tali modo, quod sicut ipse de tenoribus dictarum literarum regalium perciperet, tenores earumdem causas possessionarias instru­mentalesque exliibiciones, nullám de factis potencialibus et aliis premissis suis accionibus faciendo mencionem, prorogare deno­tarent, unde ipse in premisso facto potenciali ac concremacione et devastacione possessionaria ex parte ipsius magistri Lorandi iudicium et iusticiam íieri vellet absque dilacione ulteriori, prout dictaret ordo iuris, eo quod per eundem magistrum Lo­randum absque aliis fratribus suis premissa sibi irrogata exti­tissent; hisque per eundem magistrum Lorandum perceptis, ut premissa sua causa vigore predictarum literarum regalium ulte­rius dilatari non valeret, personaliter exsurgens, prefatum ma­gistrum Ladislaum íllium Johannis per nos requiri fecerat super eo, ut in quo comitatu seu parte huius regni ipsa possessio Lona; in cuius facie premissum factum potenciale, concremacionemque et devastacionem possessionariam fuisse perpetratam, assereret, existeret situata seu adiaceret, qui quidem magister Ladislaus eandem possessionem Lona in comitatu Zemliniensi inter fluvios Tápul et Budrugh vocatos existere ac ad castrum ipsorum

Next

/
Thumbnails
Contents