Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
Chiclma nuncupatum vigore instrumentorum pertinere debere allegarat, e converso autem idem magister Lorandus ipsam possessionem Lona in comitatu de Sarus ante possessionem suam Kekmezeu existere, et similiter efficacissimorum instrumentorum robore et ad eandem possessionem suam Kekmezeu vocatam pertinere debere indicarat. Verum quia utreque partes predictam possessionem Lona efficacissimorum instrumentorum vigoribus mediantibus sibi pertinere allegarant, ipseque magister Lorandus instrumenta sua sine predicto magistro Stephano fratre suo exhibere se non posse asseruerat, ipse vero dominus noster rex universas causas eorumdem filiorum Michk condam bani tales, in quibus absque eodem magistro Stephano respondere et sua instrumenta exhibere non possent, ad alteram revolucionem annualem dictarum octavarum festi sancti Michaelis archangeli prorogare precipiebat, id circo nos . . prescriptam causam statu et ordine omnino priori permanente, ad ipsam alteram revolucionem annualem earumdem octavarum sancti Michaelis archangeli duxeramus prorogandam. A quibus quidem octavis festi sancti Michaelis archangeli tunc in altéra revolucione annuali venturis, dictorum instrumentorum exhibiciones diversis prorogacionum cautelis intervenientibus, iuxta quamplurimarum literarum nostrarum dilatoriarum continencias, ad octavas festi beati Michaelis archangeli anno proxime transacto preteritas extiterat protelata; ad quas quidem octavas festi beati Michaelis archangeli predictus magister Lorandus ad exhibenda sua instrumenta non venerat nec miserat, iudiciali onere se committendo aggravari, per Stephanum filium Nicolai legitimum procuratorem eorumdem magistrorum Ladislai filii Johannis et Petri filii Ladislai de Eozgun viginti et uno diebus continuis expectatus; demum predicti magistri Petrus filius Ladislai et Ladislaus filius Johannis, accepto homine nostro et testimonio dicti conventus de Jazou, mediantibus literis nostris citatoriis prenotatum magistrum Lorandum contra se legitime citacionis modum observando, in nostram presenciam ad octavas festi beati Andree apostoli proxime preteritas in causam attraxissent; a quibus quidem octavis sancti Andree apostoli ipsa causa volentibus parcium procuratoribus et petentibus, sub forma fiende pacis ad presentes octavas festi Epiphanie domini extitisset prorogata;