Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

et calicem ac alia attinencia eiusdem ecclesie suis manibus oc­cupando detineret, annikilata haberetur penitus et desolata. Quo audito idem Tliomas filius Bewd personaliter exsurgens respondit ex adverso, quod licet ipsa capella lapidea per ipsum sive pro­curacionem suam constructa sit et existat, non tamen ex eo, ut se et suos iobagiones ab ipsa parochiali ecclesia beate virginis retrahere eandemque relinquere et remittere conaretur, dun­taxat pro maiori devocione inibi exercenda construxisaet, res vero sive bona aut predicta attinencia dicte pariochialis ecclesie ne per manus extraneas vei alienas asportarentur, causa con­servacionis ad se recepisset, unde nos parcium proposicionibus sic perceptis commisimus iudicantes, quod idem Georgius (így) filius Gywla et Tliomas filius Bewd parochialem sacerdotem ad rectoratum ecclesie beate virginis et capelle predictarum pariter et communiter electum vicearchidiacono vei socio suo superiori presentare, qui si sibi sit presentatus ad amministracionem utriusque ecclesie scilicet parochiali et capelle prenotatis inven­tus fuerit, dicte partes acceptare tenebuntur, ita tamen, quod si dictus Gregorius filius Gywla duodecim iobagiones prope dictam parochialem ecclesiam in sua possessione prescripta habuerit, extunc ipse parochialis presbyter inibi residenciam habebit spe­cialem et personalem, alioquin in possessione Thome filii Bewd supradicti commorabit et residebit, res eciam sive bona vei atti­nencia in libris, indumentis sacerdotalibus et aliis quibuslibet, que circa manus eiusdem Tliome sepedicte parochiali ecclesie penitus et in toto et sine diminucione parochiali sacerdoti, ut premittitur assumto manibus eiusdem sacerdotis aut alterius hominis, cui plus creditur aut dicte partes voluerint, reddere et restituere teneatur, ut assumsit Tliomas sepedictus, ipseque parochialis presbyter in dictis ecclesiis parochiali scilicet et ca­pella pariter missarum solemnia et equaliter amministrare teneatur. . Dátum Strigonii, decimo die octavarum festi pre­dictarum, anno domini M° CCC m o quinquagesimo quinto. Hátlapján pecsét töredékeivel; eredetije az Orsz. Ltárban, dipl. oszt. 4518. Közli: Kovács N. V. ö. Hazai Okmánytár VIII. 307. szám.

Next

/
Thumbnails
Contents