Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
Johanne puero filio Blasii, ut dicebant, utroque parente orbato, ex una, et . . fratre Egidio lieremita, prioré scilicet domus seu ecclesie corporis Christi de eadem Gewr, pro se et pro dicta ecclesia necnon conventu ipsius domus parte, ab altéra, coram nobis personaliter constitutis per dictos Paulum et dominam uxorem suam vice et nomine ipsius Johannis pueri ex domina germana prenotate domine Elene, ut refertur, progeniti, cuius tutores et curatores ipsi pro nunc haberentur . . propositum extitit.. quod quia ipsi molendinum memorati pueri per obitum eorumdem parentum suorum titulo successorio ad eundem devoíutum et in dicta possessione Gewr super fluvio Scvnna, ut dicitur, habitum et constructum ab hinc et ibi propter nimiam distanciam localem et maximé propter continuas infestaciones castellanorum et officialium castri Gewr, qui proventus dicti molendini sepe sepius impedirent et pro se usurparent, ulterius pro eodem puero tenere, procurare et possidere non valerent quoquo modo, igitur ipsi.preallegatum molendinum cum suis . . pertinenciis ad hoc, ut cum precio eiusdem hic et inter limites civitatis Agriensis pro prenominato precio aliquam aliam possessionem comparare possent . . vendidissent et extunc nostri in presencia . . vendiderunt pretaxatis ecclesie corporis Christi et fratribus heremitis nunc et pro tempore in eadem iugiter deo famulantibus, pro octo marcis grossorum et florenorum compoti Cassensis . . iure perpetuo . . possidendum . . nullum ius . . in eodem reservantes, consensu eciam et assensu domini nostri regis ad id accedentibus. Insuper obligarunt se iidem Paulus et domina uxor sua ac heredes ipsorum prelibatos ecclesiam et fratres heremitas ab omnibus . . inquietare nitentibus . . defendere . . debere . . et in pacifico dominio ipsius molendini contra quospiam . . conservare . . Dátum feria quarta proxima ante festum beati Thome apostoli, anno domini M° CCC m 0 quinquagesimo quarto. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az Orsz. Ltárban, dipl. oszt. 4567. Közli: Kovács N. .ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. VI. KÖT. 17