Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
nobilibus de eadem Iwtbas .. parte ex altéra, in nostri constituti presencia.. confessi extiterunt, quod. .Johannis.. episcopi eiusdem ecclesie Vesprimiensis et aliorum nobilium interloquencium composicionaria interveniente unione, super facto quarumdam terrarum arabilium ad duo aratra sufficiencium et aliarum terrarum intra metas eiusdem ecclesie Vesprimiensis existencium, pro quibus ipsum capitulum Vesprimiense et predicti nobiles litis contestacionem satis per prolixi temporis spácium altercatoriam, sumtus et expensas peramplius in ipsius litis procesibus facientes, ut dicebant, habuissent, ad talem pacis reformacionem . . partes devenissent prenotate, quod licet iuxta instrumentorum continenciam privilegialium pro eodem capitulo Vesprimiensi, ut dicebatur, emanatorum, terras duorum aratrorum arabiles per eosdem nobiles prius minus iuste occupatas et usui ipsorum indebite usurpatas ac pro huiusmodi terrarum occupacione iniusta pro usurpatoriaque detencione atque diu auctoritate propria per eosdem nobiles possessarum, ac aliis causis evidentissimis in literis magistri Lamperti olim iudicis curie regie maiestatis privilegialibus ; pro eodem capitulo Vesprimiensi emanatis et confectis ; sentenciamque capitis quorumdam predecessorum dictorum nobilium et damnacionem inter cetera iudicialia gravamina per eundem iudicem curie regie maiestatis contra predecessores eorumdem nobilium latam et iuridice dictatam contentis etliabitis, prout nobis asserebatur, sicut eciam in presenti cause examinacione domini Nicolai Drugeth iudicis curie.. iudiciaria, in cuius presencia dicte litere privilegiales contra ipsos nobiles, iuridice prius per idem capitulum citatos et conventos, exhibite extitissent et producte, fuisset adinventum, reddere, iuxta metarum cursus in alio privilegio pro eodem capitulo emanato contentarum, ut totum nobis per partes dicebatur, vigoroso, terras intra metas eiusdem ecclesie Vesprimiensis habitas plenarie remittere, eidem capitulo Vesprimiensi cum gravamine non modico iudiciali iidem nobiles debuissent, tandem quasdam terras iuxta fluvium magnum in proximo eiusdem possessionis Iwthas spacio decurrentem, omnes videlicet terras a parte meridiei usque ad cursum eiusdem fluvii adiacentes terris videlicet eiusdem capituli Vesprimiensis arabilibus Bagarfelde vocatis conterminales, ita quod, ut brevi utamur eloquio >