Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
ab eadem parte meridiei usque ad predictum cursum dicti fluvii de eisdem terris pro se et pro iure suo seu dominio nihil iidem nobiles relinquentes, quarum mete et metarum distincciones inferius annectuntur. Item quedam feneta in una continuacione existencia, excepto quodam feneto, quod olim Johannes íilius Pauli liabuisset et nunc idem capitulum haberet paciíice et possideret, racione eciam cuius feneti nunquam lis contra idem capitulum fuisset per quospiam suscitata, que eciam feneta per metas ab aliorum iuribus distincta haberentur, prefati nobiles per se et nomine procuratorio pro aliis eorum sociis predictis auctontate comparentes procuratoria, eidem capitulo Vesprimiensi dedissent et dederunt coram nobis, eidem statuentes iure perpetuo . . possidenda.. ipsumque capitulum Vesprimiense viscera aperientes pietatis eisdem nobilibus compassione nihilominus ducti caritativa, licet eosdem nobiles tam ob detencionem ipsarum terrarum potenciariam, quam eciam pretextu solucionis iudiciorum gravaminum in eisdem literis magistri Lamperti, in quibus quidam predecessores predictorum nobilium contra ipsum capitulum convincti extitissent contentorum non modicorum, non immerito potuisset ipsum capitulum aggravare, dictas tamen terras benivole recepissent a nobilibus prenotatis contenti pro satisfaccione habita et impensa; item eciam maioris gracie gratitudine ipsum capitulum Vesprimiense prefatis nobilibus volens occurrere speciali, predictarum terrarum medietatem intra metas eiusdem ecclesie Vesprimiensis existencium tam arabilium quam campestrium et rubetorum equalem per metas infrascriptas distinctarum eisdem nobilibus remisisset.. coram nobis, inter idem capitulum et dictos nobiles per médium dividendo. Quarum quidem terrarum et fenilium mete, prout nobis magister Valentinus socius et concanonieus noster, quem nos visis literis generalibus per anni circulum eisdem . . Johanni episcopo et capitulo ecclesie Vesprimiensis ad citaciones, inquisiciones aliaque iura, que iuxta regni consvetudinem fieri consveverunt facienda et peragenda graciose datis etcon«essis, unacum Nicolao filio Michaelis de Wos homine regio, <íuius nomine pro presentibus processibns inter alia in eisdem literis fűit insertum, hominem nostrum ad requisicionem eiusdem capituli Vesprimiensis per ipsum magistrum Stephanum,