Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
Bubek de Pelseucli comes Liptoviensis pro se personaliter, pro discreto autem viro Dominico preposito ecclesie sancti Thome martyris de Strigonio cum magistro Georgio, cum eo similiter Liptoviensi comite, fratribus suis uterinis . . item Akus filius magistri Nicolai dicti Kun de Toplycha, similiter personaliter, Nicolaus vero filius Laciik de Lazou, pro eodem magistro Nicolao dicto Kun . . idem eciam procurator ipsius magistri Nicolai, pro Dominico, Georgio et Ladislao filiis eiusdem magistri Nicolai dicti Kun . . parte ex altéra coram nobis constituti proposuerunt . . quod eedem partes ob sincere fraternitatis dileccionem et . . unionem, ut tam ipsi quam eorum successores in sempiterne pacis pulcritudine persistere valerent . . per ordinacionem et composicionem plurimorum proborum virorum utrarumque parcium, proximorum et amicorum in castro eorum Karaznahurka nuncupato in comitatu Gumuriensi habito, iuxta seriem privilegii eorum, aurea bulla vallati, liereditario iuris titulo eis attinenti, quod proximis preteritis temporibus a magistro Johanne filio Nicolai filii Batyz et Nicolao filio Jacobi filii eiusdem Nicolai filii Batyz de Gumur diu cum eisdem in lite procedendo, et demum ex nostra licencia iudiciaria concordantes cum eisdem, in forma composicionis per liumanitatem et sagacem procuracionem eorumdem filiorum Dominici dicti Bubek nostri in presencia reoptinuissent, et ad idem castrum Karaznahurka vocatum pertinentibus universis talem inter se perpetuam et irrevocabilem fecissent divisionem, quod predictum castrum Karaznahurka nominatum, éxceptis duabus possessionibus seu villis in presentibus infra declarandis, cum omnibus aliis possessionibus, villis et silvis ac quibuslibet ceteris suis utilitatibus quovis nomine vocitatis, cessissent . . annotatis magistris Stepliano, Dominico preposito et Georgio filiis Dominici dicti Bubek eorumdemque magistrorum Stephani et Georgii lieredibus . . irrevocabiliter possidendum . . nullum ius nullamque dominii proprietatem iidem magister Nicolaus et filii sui ele predicto castro et pertinenciis eiusdem exeeptis duabus possessionibus, ut premittitur infranominandis, sibi reservando, sed omne ius et domínium . . ad ipsos filios Dominici dicti Bubek eorumque successores plenarie transtulissent. E converso autem possessiones Zalouclihaza et Zeenegetheu alio nomine Rokunchas vocate,