Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
que hactenus ad idem castrum pertinuissent, iamdictis magistro Nicolao dicto Kun et íiliis suis simul cum . . omnibus . . pertinenciis . . in facie earumdem duarum possessionum adiacentibus . . modo consimili cessissent . . in filios filiorum eorumdem . . ac successorcs . . irrevocabiliter . . possidende. Quia autem prefatus procurator ipsius magistri Nicolai dicti Kun pro memoratis Dominico, Georgio et Ladislao íiliis eiusdem magistri Nicolai absque literis procuratoriis astabat, ideo eundem magistrum Nicolaum auctoritate procuratoria supradicta ad hoc obligavit coram nobis, quod dum annotati filii Dominici dicti Bubek ipsum magistrum Nicolaum dictum Kun legitime ammonendo evocarent, tunc idem magister Nicolaus iamdictos filios suos nunc absentes vei procuratorem eorumdem legitimum in presencia ecclesie capituli Agriensis adducere et premissam divisionem per eosdem modo omnino prenotato teneretur facere confiteri, penam succubitus duelli facti potenciális idem magister Nicolaus incursurus, si predictos Dominicum, Georgium et Ladislaum filios suos ad premissam confessionem faciendam non adduceret vei adducere non valeret, premissa vero divisio possessionaria salva semper statuque omnino in eodem remaneret perennaliter inter eos observanda. Ceterum quia ipsi cum Nicolao et Ladislao íiliis Ladislai de Chytnuk mediantibus literis dicti capituli Agriensis ecclesie se sic obligassent, ut iidem filii Ladislai de dicto castro et ad idem pertinentibus ius ipsorum usque excipere et rehabere non valerent, donec prius pecuniam, quam unus dictorum filiorum Dominici et prefatus magister Nicolaus Kun, iuramento eorum mediante, pro ipsorum expensa in requisicionem dicti castri consumta recipere auderent, plenarie eis persolverent, pro eo quantam pecuniam unus prefatorum filorum Dominici dicti Bubek pro eorum expensa prenotata iuramento suo reciperet, eodem die ac tempore et loco iamdicti iuramenti, tantam et idem magister Nicolaus vei eo de medio sublato, quod absit, dictus Akus filius eius recipere teneretur, sed mox ipsa pecunia per dictum magistrum Nicolaum vei suum filium sic iuramento recepta in toto persolveretur íiliis Dominici dicti Bubek annotatis, eo quod ipsi filii Dominici dicti Bubek quandam possessionem eiusdem magistri Nicolai Sebuspataka vocatam, erga dominum archiepiscopum Strigoniensem