Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

supradicto. Item hortos et pomeria sua eedem partes taliter inter se divisissent, quod pomerium annotati Johannis íilii Bric­cii iam defuncti, simul cum loco sessionali Cheke condicionalis iam defuncti, annotatis filiis Johannis, pomerium vero ipsius Leukus eidem Petro filio suo, pomerium autem per dictum Nico­laum, ut dicitur, preparatum simul cum vitibus et palmitibus uvarum inibi existencium, ipsimet Nicolao habende remansis­sent; item ex tribus possessionibus ipsorum equaliter inter se divisis Leuelek, Feiertho et Poch vocatis una, videlicet dicta possessio Leuelek eidem Petro et alia, utpote Feyertho filiis Johannis, tercia vero scilicet Poch, excepta quarta parte unius integri loci sessionalis circa quendam pontem a plaga septem­trionali, ut refertur, adiacentis, unacum quadam particula terre impignoraticie Kazasreeth nuncupate, memorato Nicolao sub suis antiquis et novis metis remansissent possidende; ita tamen, quod duas partes tributi inibi exigi consveti de consensu atque bona voluntate dicti magistri Petri iidem filii Johannis in dicta curia, terciam vero partém ipsius tributi prelibatus ma­gister Nicolaus ac heredes parcium perennaliter exigendi liabe­rent facultatem; prenominatum autem locum sessionalem sic divisissent, quod de anteriori porta usque ad exitum posterioris porté in dicta curia recta dimidietas, scilicet in horto quarta pars dicti loci, ut premissum est, a plaga meridionali per signa metalia ab invicem separata remansisset filiis Johannis supra­dictis. Item totalem porcionem ipsorum possessionariam in possessione Rakomaz vocata in comitatu de Zabouch iuxta fluvium Thycie, ut dicitur, adiacenti, simul cum quibusdam vacuis terris Cracomaz, Dedach, que impignoraticia esset, et cum recta dimidietate Aiokteluk nuncupata pari voto et per modum pacificum cum earum utilitatibus quibuslibet et perti­nenciis ac sub suis antiquis ot novis metis sepedicto magistro Nicolao ; e converso autem annotatus magister Nicolaus quam­dam possessionem ipsorum Thymar vocatam in eodem comitatu existentem, similiter cum quadam vacua terra Woythe nuncu­pata et alia dimidietate ipsius terre Aiekteluk cum universis utilitatibus et pertinenciis earumdem spetialiterque foro in eadem possessione Thymar celebrari consveto et loco castri ac piscinis ad easdem spectantibus, necnon sub metis suis novis ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. VI. KÖT. 11

Next

/
Thumbnails
Contents