Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
et antiquis reliquisset Petro filio Leukus et filiis Johannis supradictis in filios filiorum parcium et heredum per lieredes perpetuo possidendas, tali tamen condicione mediante, quod si idem magister Nicolaus tractu temporis fortassis per quempiam vei quospiam racione dicte porcionis possessionarie in Bakomas habite ad causam attraheretur, ipseque cum tribus locis sessionalibus similiter in eadem porcione existentibus ab impetitoribus expedire DOH valeret, sicque aliquem defectum in ipsa porcione sua in Bakomas, quo supra, habita, quod absit, ipsum pati contingeret, extunc talem defectum prescripti Petrus filius Leukus et filii Johannis de aliis porcionibus ipsorum propriis sub equali numero vei quantitate prelibato Nicolao et suis heredibus sine strepitu cuiuslibet iudicii tenerentur adimplere, sed postmodum, si ita fieri contingeret, extunc preallegata dimidietas iamdicte terre Aiekteluk in tres partes dividi deberet inter tres partes supradictas, annotati autem filii Johannis et Petrus filius Leukus annotatam possessionem Thymar in locis sessionalibus solummodo in duas partes inter se dividentes una pars eiusdem a parte orientis dictis filiis Johannis, alia autem pars seu dimidietas a parte occidentis eidem Petro filio Leukus et parcium heredibus remansissent possidende, ita tamen, quod dictus Petrus in fine eiusdem possessionis in loco vacuo circa piscinam Feyermortua et a parte porcionis prelibatorum filiorum Johannis hospites in simplici piatea, e converso vero iidem filii Johannis ex opposito a parte ineridiei in loco vacuo hospites similiter in simplici piatea pro se locandi et congregandi haberent facultatem, quadam via, in villám Zabouch ducens, partibus communiter remanente. In dicto autem loco castri dictus magister Petrus filius Leukus a parte occidentis, prenominati vero filii Johannis a parte orientis, quando voluerint, pro se clomos locabunt et ordinabunt, sed quamdam particulam terre Zanthoteluk vocitatam, pro iobagionibus suis in eisdem possessionibus Tymar et Bakomaz commorantibus, dicte tres partesjad communem usum reliquissent. Item tres possessiones ipsorum ad monasterium Saruar pertinentes et in dicto eomitatu Zathmariensi existentes taliter divisissent, quod possessio Kamand vocata eidem Petro, possessio vero Waley nuncupata magistro Nicolao, possessio autem Zenmartun appellata prenominatis filiis Johannis et