Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
et antiquas infra declarandas, similiter novas iuxta veteres in locis opportunis erigendo, et per demonstracionem utriusque partis reambulassent, reambulatamque et a vicinariis possessionibus distinctam, unacum eodem magistro Petro actore cum suis .. pertinenciis .. statuissent magistro Lucbasio et suis heredibus supradictis perpetuo possidendain, nemiue contradictore apparente. Mete autem quibus ipsa possessio Wyfalu a vicinariis possessionibus distingitur . . taliter protenduntur: prima enim meta incipit a plaga occidentali iuxta fluvium Tbi cie in silva, ubi sub quadam arbore ilicis est una meta terrea, eandem eciam arborem pro meta reliquissent; a qua ad plagam orientalem egrediendo, venit ad aliam metam terream in quodam loco qui vulgo in illis partibus Gryresgerend vocatur, sub alia arbore ilicis positam et erectam; de qua ad eandem plagam in ipsa silva currendo, annectit unam arborem tremuleam in exitu dicte silve babitam, sub qua est una meta terrea, unde ad ipsam plagam eundo et quoddam pratum transeundo, iungit similiter unam metam terream super quodam domb erectam ; abindeque semper ad dictam plagam currendo, pervenit simili modo ad unam metam terream inter unam viam et quendam locujn rupti castri existentem; abindeque rursus ad dictam plagam currendo ipsuinque locum castri in quandam piscinam Morothua vocatam girando et inter liinites eiusdem possessionis Wyfalu relinquendo, pervenit ad quoddam domb prope eandem possessionem existens, supra quod est una meta terrea; de quo quidem loco ad eandem plagam egrediendo intrat in quoddam pratum, in ipsoque prato per continuas metas largo modo currendo venit ad quoddam berek in illis partibus Kapusbalm vocatum, in cuius vertice sunt due mete terree; a quibus adkuc ad eandem plagam supra berch per continuas metas per largum spácium currendo, iungit loca terrarum arabilium, ubi reflectitur ad plagam meridionalem et per magnum spácium currendo venit ad duas metas terreas in quodam berch iuxta stratam publicam ad villám Kallón ducentem positas; a quibus reflectitur ad plagam occidentalem, et per largum spácium currendo iungit duas metas terreas, novam et antiquam, in quodam berch positas; unde directe ad eandem plagam per terras arabi les currendo, annectit duas 4*