Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

plagam currendo, iungit similiter duas metas terreas super quodam domb erectas; ibi reflectitur ad plagam őrientis, et transeundo quandam vallem ascendit ad quoddam berch, in cuius vertice sunt tres mete terree de novo erecte et possessio­nibus Zaloucbsamson, Thursamson et Apathfaya distingentes; a quibus versus eandem plagam pergendo, annectit duas metas terreas in planicie erectas, unde adliuc ad eandem plagam per longum spácium currendo, pervenit ad unum fossatum ark vocatum, iuxta quod sunt tres mete de novo erecte, que sepa­rant possessiones Zaloucbsamson, Thursamson et Aroktelek vocatis; ubi reflectitur ad dictam plagam meridionalem et in rippa eiusdem magni fossati infra per largum spácium currendo, in quodam loco sequestratur ab eodem, et transeundo quan­dam viam de villa Halap in Debrecench ducentem, an­nectit tres metas terreas similiter de novo erectas, possessio­nibus Sámson Fanchyka et Wylok distingentes; abindeque ad eandem plagam pergendo, ascendit ad quoddam berch, et iungit unam metam terream sub quadam arbore ilicis positam, unde deciinat contra post plagam meridionalem et currendo iungit duas metas terreas in quodam berch positas, a quibus super eodem berch contra ad occidentem currendo et per con­tinuas metas transeundo, venit ad priores metas ubi inceperat, et ibi mete ipsius possessionis Zalouchsamson terminantur. Ipsa siquidem possessione Sámson taliter statuta, similiter cum eisdem partibus feria quarta proxima post octavas dicti festi Resurreccionis domini accessissent ad faciem possessionis Dobos prenotate, quam annotatus magister Luchasius presentibus et videntibus quibusdam vicinis et commetaneis suis, cum suis . . pertinenciis ac eo iure eaque plenitudine qua dicta possessio per ipsum hactenus habita exstitisset et possessa, et (iuxta tenorem) privilegii ipsius domini palatini statuisset et resi­gnasset eidem magistro Petro et suis (heredibus) perennaliter possidendam . . similiter nemine contradictore existente; unde ipsi feria quarta proxima post quindenas eiusdem festi Resur­reccionis domini transivissent ad faciem dicte possessionis Wyfalu et eandem universorum vicinorum et commetaneorum ipsius et in loco et in aliis publicis locis legitimis c-onvo­cacionibus factis et eisdem presentibus, per suas veras metas

Next

/
Thumbnails
Contents