Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

viris Jacobo et Paulo raagistris filiis condain Douse palatini, similiter per suas veras metas et antiquas infra declarandas, novas iuxta veteres ubi necesse fuisset erigendo, reambulassent, reambulatamque et a vicinariis possessionibus perfecte distiu­ctam et separatam, cum suis pertinenciis ac ecclesia lapidea in honore sancti Adalberti martiris in eadem constructa, cum predicto magistro Petro statuissent Luchasio et suis heredi­bus supradictis, nemine penitus contradictore apparente. Mete vero iamdicte possessionis Sámson, quibus ipsa a vicinariis possessionibus quo supra distingitur et separatur, sicuti iidem domini palatini et nostri homines nobis expresserunt, taliter protenduntur: prima enim meta incipit a plagis orientali et meridionali in quodam domb supra quoddam stagnum Mihal­rekezy vocatum, in quo quidem domb ipsi tres metas erexissent, ipsum vero stagnum inter metas possessionis Fanchyka ut dici­tur existeutem, magister Luchasius dictus Pety et pretactus Luchasius filius Gabrielis pro se et pro iobagionibus suis ad communem usum reliquissent, dicte autem tres mete possessi­onibus Debrecenek, Zalouchsamson et Fanchyka distingerent, a quibus versus plagam occidentalem procedendo venit ad unam metam terream in quodam domb erectam, de qua versus eandem plagam directe currendo, ascendit quoddam berch, in cuius vertice sünt due mete terree de novo erecte; abindeque ad eandem plagam eundo intrat terras arabiles et pervenit ad duas metas terreas iuxta quendam alveum seu locum paludo­sum de novo erectas; nnde adhuc ad ipsam plagam eundo, di­recte ascendit quoddam berch, in cuius vertice sunt due mete terree semper de novo erecte, de quibus ad eandem plagam currendo et qandam vallem transeundo, ascendit ad aliud berch, in cuius vertice sunt due mete terree, a quibus refiecti­tur ad plagam septemtrionalem, et ascendit currendo ad quod­dam berch, ubi sunt due mete terree, ubi eciam mete ipsius possessionis Sámson sequestrantur a metis ipsius possessionis Debrecench; abindeque in eodem berch versus dictam plagam septemtrionalem eundo, annectit alias duas metas terreas novi­ter erectas, possessiones Sámson et Apathfaya distiugentes; a quibus ad eandem plagam currendo, venit ad duas metas terreas iuxta quandam viam per ipsos erectas, unde ad ipsam ANJOFJKORI OKMÁNYTÁR, V. KÖTET, 4

Next

/
Thumbnails
Contents