Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

tuli Agriensis accedendo presenciam, in persona eiusdem Dominici eidem capitulo significare curasset, quod Geor­gius et Paulus filii Isak ac Nicolaus filius eiusdem Ge­orgii nobiles de eadem Malab, prout idem Dominicus per­cepisset, porciones suas proprias et eciam porciones eo­rumdem Donch in possessionibus Haripan, Zenddemetur, Kezw, Kueches et aliis ubilibet existentibus habitas, comiti Ni­colao dicto Chynige et Georgio fratri suo filiis Johannis de eadem Malab quadam concordia inter ipsos habita coram eodem capitulo Agriensi et mediantibus literis eiusdem, dare et perpe­tuare niterentur; et quia preallegatus Dominicns filius Donch in nullo debito eisdem Nicolao et Georgio dictis Chynige tenere dinoscerentur (így), idcirco idem Dominicus dictos Georgium et Paulum filios Isaak ac Nicolaum filium eiusdem Georgii a da­cione, distraccione et quovis colore de se alienacione prealle­gatarum porcionum possessionariarum, memoratos vero Nico­laum et Paulum filios Johannis ac quoslibet alios a recepcione et occupacione earumdem prohibuisset et contradicendo inhibuis­set coram capitulo antedicto. In alterius vero litere protesta­cionalis in anno domini M° CCC m o XL m o sexto, tenore conti­nebatur, quod idem Dominicus Georgium et Paulum filios Isaak nobiles de generacione sua, a dacione alienacione et per­petuacione porcionum suarum possessionariarum, in possessio­nibus Haripan, Kezw, Rechke et Appaty vocatis in comitatu Gumuriensi existentibus habitarum, comitem vero Nicolaum et Georgium filios Johannis a recepcione et occupacione ipsarum coram capitulo Agriensi prohibuissent. In tercia vero litera protestacionali eiusdem capituli Agriensis anno in presenti confecta reperiebatur, ut in persona eiusdem Dominici, Cozmam filium Herbordi a possessionariis porcionibus suis in dictis pos­sessionibus existentibus habitis, a vendicione distraccione, et quovis alio colore de se alienacione, memoratos vero Nicolaum et Georgium filios Johannis a recepcione et occupacione ipsa­rum coram capitulo Agriensi prohibuisset. In quadam autem litera protestacionali comitis et iudicum nobilium comitatus Gumuriensis in anno domini M m 0 CCC ra o XL m 0 septimo ema­nata cernebatur, quod in persona Dominici filii Donch perso­naliter coram eodem vicecomite et iudicibus nobilium comita-

Next

/
Thumbnails
Contents