Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
tus Gumuriensis protestatus, quod ipse de genere Zagrab et Korpás esset, et recta dimidietas possessionis Bechke in comitatu Gumuriensi existentis sua esset perpetualis. sed alia residua pars eiusdem racione linee generacionis eidem pertinere t, Nicolao autem filio Johannis dicti Chynige de Malah et Johanni filio Nicolai de Telukes prescripta possessio Rechke in nullo pertineret, eosdemque et Johannem, ne inter se eandem possessionem Rechke perpetuare valerent prohibuisset. Tn duabus autem literis inquisicionalibus in uno sensu verborum confectis, capituli ecclesie Agriensis et conventus monasterii beati Johannis Baptiste de Jazou, in anno domini M m o CCC mo XL m 0 septimo emanatis habebatur, quod in persona Dominici filii Donch de Malah domino nostro regi dictum extitisset, quod ipse et predecessores eorum ab avo et prothavo de genere Zagrab et Korpás fuissent, super quibus idem dominus noster rex eisdem capitulo et conventui firmis dedisset in preceptis, ut ipsi una cum hominibus suis regiis in eisdem literis contentis, eorum mitterent bomines pro testimoniis fidedignos, qui super premissis scirent omnimodam veritatem, qui quidem bomines regii et testimonia capituli ecclesie Agriensis et conventus de Jazou predictorum, ab omnibus . . specialiter a vicinis et commetaneis dicte possessionis Malah super premissis inquirendo, talem scivissent veritatem, quod annotatus Dominicus filius Donch de Malah a primevis predecessoribus et progenitoribus suis semper de generacione Zagrab et Korpás fuisset. In tercia vero litera inquisicionali scilicet comitis et iudicum nobilium comitatus Grumuriensis in anno domini M mo CCC m 0 XL m 0 septimo confecta cernebatur, quod per Johannem filium Nicolai de Kata, dicto domino nostro regi dictum extitisset, quod Nicolaus dictus Chynige allegasset se esse de generacione Zagrab et Korpás, et ipse Johannes filius Nicolai non asseruisset ipsum et suos progenitores esse et fuisse de generacione Zagrab et Korpás; super quo idem dominus noster rex eisdem comiti et iudicibus nobilium precipiendo mandasset, quatenus unum aut duos ex ipsis transmitterent, qui scirent et inquirerent ab omnibus quibus deceret, et specialiter in congregacione eorum proxime tunc fienda in Gumur, utrum prefatus Nicolaus dictus Chynige fuisset vei exstitisset de generacione