Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
accedentes, presentibus aliis nobilibus, divisionem. . modo subscripto fecissent inter partes et eisdeni volentibus: in ipsa divisione cessisset Haripan superior Johanni antedicto, possessio autem Kezeu et Hecbke vocate cum omnibus usibus cessissent Nicolao antedicto, possessio vero Haripan inferior cum tercia parte omnium terrarum predictarum possessionum pro porcione prefati Cozme in manu eiusdem magistri Willermi iudiciaria remansisset, donec predicti potuissent redimere secundum regni condignam estimacionem; boc specialiter exprimentes, quod licet aliqui predictas partes de ipsa divisione facienda prohibuissent coram eodem magistro Willermo, tamen ipse annuente iusticia, premissam fecisset particionem inter partes. In litera autem capituli ecclesie Scepsiensis continebatur, quod constituti coram eodem capitulo personaliter comes Nicolaus filius Jobannis ex parte una, Jobannes filius Isaak ex altéra, utrique de Malah predicta. vive vocis oraculo fuissent confessi. • quod quia possessiones ipsorum Haripan et Kezw appellate potencialiter et sine iusticia ab ipsis fuissent ablate . . easdem mediante iusticia proposuissent requirere, quandocunque se locus offerret aut facultas, ita tamen, quod queque ex eisdem possessionibus possent obtinere, equaliter inter se dividere tenerentur. Quarum quidem literarum exhibicionibus factis, iidem Nicolaus dictus Chynige ac Georgius filii Johannis obiecerunt eo modo, quod ipsi unacum predictis Donch patre eiusdem Dominici ac Cozma filio Herbordi in una generacionis linea, videlicet de genere Zagrab essent et fuissent et nunc existerent, et ex eo predictas possessiones Rechke, Kezw et Haripan vocatas detinuissent et nunc detinerent, pro eoque iamdicto Dominico tempore premisse reambulacionis in facto dictarum possessionum prohibicionem fecissent antedictam. In quorum contrarium idem Dominicus filius Donch exhibuit nobis quamplura paria literarum, videlicet protestacionalium et inquisicionalium, quatuor videlicet protestacionales, tres scilicet capituli ecclesie Agriensis et unam comitis et iudicum nobilium comitatus Gumuriensis. In quarum unius videlicet capituli Agriensis in anno domini M m o CCC m o XL ra 0 tercio confecte tenore habebatur, quod Petrus filius Petri filii Ladislai, proximus Dominici filii Donch de Malah, ad dicti capi-