Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

1350 KÖRÜL. 423 hominem pro testimonio, quo presente Nicolaus filius Micha­elis de Sarouu vei Michael filius Johannis de Gudur aut Nico­laus filius Salamonis de Endréd sive Stephanus de Ziluakuz aliis absentibus homo noster, ad faciem predicte possessionis Mykala . . accedendo, reambulet ipsam . . reambulatamque et ab aliorum possessionibus metali distinccione separatam, re­linquat eam predicto Andree filio Petri eo iure quo ad ipsum dinoscitur pertinere, perpetuo possidendam si non fuerit con­tradictum, contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra eundem Andreám ad nostram presenciam ad terminum com­petentem. Et post hec seriem ipsius reambulacionis . . nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude, in festő sancte Trinitatis, anno domini Millesimo CCC m 0 L m 0 (. . . )|NOS igitur . . una­cum Nicolao filio Michaelis homine vestro predicto, Paulum presbiterum de choro dicte nostre ecclesie hominem nostrum pro testimonio ad predicta exsequenda duximus transmitten­dum; quibus tandem ad nos reversis, idem homo vester pre­sente dicto nostro testimonio nobis retulit in hunc modum, quod ipse sabbato proximo ante festum beati Jacobi apostoli proxime preteritum ad faciem predicte possessionis Mychala accedendo, presentibus vicinis et commetaneis eiusdem univer­sis, dum eandem ab aliis possessionibus reambulasset per veras metas suas, et novas iuxta veteres ubi necesse fuisset erexisset, et ad metas possessionis Zodo appropinquando devenisset, tuuc ( ) a reambulacione, non tamen a metarum ereccione contradicendo prohibuisset, dicendo, quod non per cursus suarum metarum seu ordine transirent . . si per ordi­nem et secundum cursus metarum suarum transire vellent qui recte ostenderent ad propositum, non contradiceret; ubi ( ) racionem sue contradiccionis contra memoratum Andreám de Mykala, ad presenciam vestram ad quindenas predicti festi beati Jacobi apostoli citavissent. Dátum tercio die festi beate Anne matris Marié, anno antedicto. Zárlatán pecsét töredékeivel. A papírra írt okmány igen foltos, innét a hiányok ; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 943. 3. dipl. oszt, 4139. Közli: Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents