Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
261. 1351. jan. 13. A váradi convent bizony ságlevele, hogy Begesi Dómján fia László Pethlendi Mihálylyal kibékült, s hogy Csösztelek nevü birtok határjeleit Pethlend birtok felöl közös egyetértéssel megállapították. Nos Johannes prepositus et conventus monasterii sancti Stephani prothomartiris de promontorio Waradiensi . . significamus . . quod Ladislao filio Dainiani de Beges ex una, Micliaele vero filio Petri de Pethlend parte ex altéra, nobilibus de comitatu Bihoriensi coram nobis personaliter constitutis, sponte confessum exstitit per eosdem . . quod super facto metarum possessionis Cheustelek vocate, pro qua lis et controversionis matéria inter eos usque modo fuisset exorta et diucius ventillata, reformantibus et ordinantibus plurimis probis viris partes suas interponentibus, taliter concordantes, prefa. tam terram Cheustelek vocatam a possessione prefati Michaelis filii Petri Pethlend vocata, talibus metis et signis metalibus ab invicem separantes distinxissent: prima enim meta incipit circa quandam viam magnam per quam de Kereztzug itur versus Cholch, a duabus metis terreis antiquis prope quamdam silvam a plaga septemtrionali, et iuxta eandem viam vádit ad plagam orientalem usque ad quemdam rivulum Zyler dictum, iuxta quem ex plaga occidentali sunt due mete terree antique; et ibi relicta ipsa magna via, in cursu eiusdem rivuli Zyler dicti deciinat ad partém meridionalem, quousque quidam altér rivulus seu alveus cadit in cursus eiusdem rivuli Zyler dicti, et ibi in cursu eiusdem rivuli deciinat ad partém occidentalem et vádit infra usque ad clausuram Gergurgata dictam, in cuius fine ex parte aquilonis sunt due mete terree antique; ubi relicto cursu ipsius rivuli, versus eandem occidentem vádit ad quamdam arborem ilicis pro meta signatam, inde deciinat versus meridiem et vádit ad quamdam magnam viam, per quam de Kerestzug itur versus Kumady, iuxta quam transeundo ipsam viam versus eandem meridiem sunt due mete terree antique; hinc reflectitur versus occidentem et vádit ad quemdam alium rivulum Vassaner dictum, et