Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

quondam regis . . patris vestri, transscriptum literarum domine Elizabeth . . regiue Hungarie matris vestre . . in se exprimen­tes, ac eciam easdem literas reginales exhibuissent, inter cetera continentes, quod dum pretacta domina regina mater vestra quadam vice in Vissegrad viros religiosos prepositos de Turuch de Saag de Lelez et de Bazouk ordinis premonstratensis super eo, qualibus metis vei distinccionibus dicta civitas Potak ab eadem possessione Olazy separaretur, propter evitandum liti­gium et tunc sicut nunc inter eosdem nobiles et hospites vestros de Potak ut dicitur exortum requisivisset, iidem quatuor pre­positi tunc predicte domine regine matri vestre respondissent, quod quidam fluvius Darnoupataka vocatus ipsas civitatem Potak et possessionem Olazy ac terminos earumdem semper ab invicem distinxisset et separasset, utilitatesque et fructus montis Hoziubeg vocati sepedicti cives vestri de Potak perce­pissent et in suos usus convertissent, sed tamen nullus cursus metarum in eisdem literis regalibus et reginalibus insertus haberetur, propterquod ipsi iuxta continenciam earumdem dua­rum literarum in ipsis terris litigiosis metas erigere nequi­vissent pro distinccione civitatis Potak et possessionis Olazy supradictarum; et tandem ipsi cum ipso testimonio nostro ac testimonio . . capituli ecclesie Varadiensis per adduccionem eorumdem nobilium et Olazy accessissent ad quendam locum Mathoupataka vocatum, et deinde versus plagam meridionalem redeuntes venissent ad unam magnam metam terream, a qua in latere ipsius montis Hoziuheg a parte dicte civitatis Potak ad eandem plagam meridionalem descendentes, reperissent duas metas terreas currentes et benő apparentes, ac satis in largo spacio post se invicem positas; unde ad eandem plagam descendentes venissent ad unam stratam publicam de ipsa civitate Potak ad ecclesiam Darnyo vocatam ac ad silvam du­centem, ubi predicti nobiles cursus suarum metarum terminari dixissent, a parte civitatis prenotate, et sic dictus mons Ho­ziuheg intra terminos ipsius possessionis Olazy remaneret; et licet ipsi tum pro eo, quia pretactas metas apparentes per demonstracionem eorumdem nobilium de Olazy in loco preno­minato vidissent, et tum eciam ex eo, quia diligenti scrutinio prehabito a pluribus nobilibus et ignobilibus, vicinis scilicet et ANJOÜKOUI OKMÁNYTÁR. V. KÖTET. 1 1

Next

/
Thumbnails
Contents