Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
commetaneis prenominatorum nobilium, specialiterque a quibusdam senioribus hospitibus in eadem civitate Potak occulte super hoc inquirentes, easdem civitatem Potak et Olazy a diuturnis temporibus per dictas metas ab invicem separari debere rescivissent, iuxta preceptum vestre serenitatis predictas metas renovare et easdem civitatem yestram Potak ab ipsa possessione Olazy per cursus ipsarum metarum separare presto fuissent et parati, tamen quia exhibicio prefatarum duarum literarum regalium et regmalium ipsos tunc impedivisset mentesque eorum vacillari fecisset, ideo ipsi talem vacillam ac ipsarum duarum literarum exhibicionem vestre discussioni pariterque deliberacioni ac prelatorum vestrorum commisissent differentes. Retulerunt eciam homines' vestri prenotati. quod si dictus fluvius Dorno easdem civitatem Potak et possessionem Olazy separaret, extunc dimidietas ipsius possessionis Olazy et fere maior pars iurium dictorum nobilium in usus dictorum civitatensium converteretur procul dubio, quia ipse fluvius per dictam possessionem Olazy transire dinosceretur . . Dátum feria quarta proxima ante festum sancti Nicolai confessoris, anno supradicto. Papíron, zárlatán közép nagyságú kerek pecsét nyomaival; eredetije az orsz. Itárban a Osicsery cs. letétéményében. Közli : Kammerer Ernű. 73. 1347. dec. 8. A pozsonyi káptalan előtt az Ethi nemesek Tejedi Pethö fiait atyjuk megöletéseért húsz márkával kielégítik. . . capitulum ecclesie Posoniensis . . ad universorum noticiam . . volumus pervenire, quod Andreas Nicolaus et Johannes filii Pethew de Theyed in nostri presencia . . constituti. super morte seu interemcione dicti Pethew patris ipsorum Johannem filium Polda, Petrum et Michaelem filios eiusdem Johannis, Polda et Stephanum filios Petri, Paulum filium Benedicti et Thomam filium Laurencii nobiles de Etliy, qui eciam presentes aderant, quos homicidas eiusdem patris ipsorum fore