Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
Martini confessoris nunc venturis, accedant ad faciem dicte terre litigiose et reambulent eandem, et iuxta continenciam literalium instrumentorum, que iidem cives et hospites nostri de Potak illuc apportabunt, iuxta veteres novas erigant metas ; si vero iidem cives et hospites nostri literalia instrumenta ipsorum super ereccione ipsarum metarum non possent exliibere, tunc iidem bomines nostri non ob favorem aliquorum, sed deum et eius iusticiam pre oculis babentes, videant et considerent ea que pertinent ad predictam civitatem Potak et eciam ea que sunt nobilium predictorum, et hoc viso et considerato, ea que ad predictam civitatem pertinent, ipsis nobilibus non dent, et ea que sunt ipsorum nobilium, civibus et hospitibus ipsius civitatis similiter non dent et non (limittant, et sic inter ipsam civitatem et possessionem Olazy iamdictam erigant novas metas perpetuo duraturas, et possessionem ipsorum nobilium a dicta civitate et terris civitatis expressius separeut et distingant, et post hec cursus ipsarum metarum cum tocius facti serie domine regine genitrici nostre . . rescribatis. Dátum Bude, secundo die festi sancti Briccii confessoris, anno domini M° CCC° XL 111 0 septimo. Nos igitur . . cum prefatis magistro Ladislao aule vestre milite et . . Nicolao cantore Yaciensis ecclesie capellano vestro ad presens negocium perficiendum de dicta aula vestra pro hominibus vestris destinatis, nostrum hominem . . Johannem sacerdotem ex choro nostro transmisimus pro testimonio ad premissa mandata vestra exequenda, pro eo, quia tunc cum noticia dictarum literarum vestrarum ad nos pervenit, socii nostri in dignitatibus positi pluribus arduis negociis eiusdem ecclesie nostre extiterant occupati, cui tamen Johanni presbitero nos causa in presenti propter suam idoneitatem tan tam fidem adhibemus quantam uni ex nobis in dignitate posito habuissemus; quiquidem homines . . nobis retulerunt isto modo, quod ipsi unacum eodem testimonio nostro et predictis nobilibus de Olazy ac pluribus et pocioribus civibus vestris de eadem Potak, in prefatis quindenis sancti Martini confessoris iam preteritis accessisent ad faciem ipsius litigiose terre inter easdem civitatem Potak et possessionem Olazy ut refertur existentis, ubi primo annotati hospites et cives vestri de Potak quasdam literas patentes . . Karoli