Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
mm intra liinites dyoecesis dicte ecclesie Agriensis existentibus quoad porcionem suam requisivit, lis et contencio hucusque mota fuisset inter ipsos et exorta, tandem tamen ut omnis litis dissensionis et contencionis matéria de medio ipsorum radicitus evelleretur et falcé pacis succideretur, ipsique a modo et deinceps eterno pacis et favoris inter se amplecti valerent . . interveniente ordinacione . . virorum nobilium, taliter inter se concordassent et obtenta nostra indiciaria licencia concordarunt coram nobis, quod iidem nobiles de Ruzgun pro omnimoda expedicione dicte quarte filialis assumsissent solvere eidem nobili domine septuaginta quinque marcas compoti Cassensis, ex qua quidem quantitate pecunie dicti nobiles de Ruzgun undecim marcas cum dimidia eidem domine iam persolverunt coram nobis, pro residnis vero sexaginta tribus marcis et dimidia iidem nobiles de Ruzgun, quandam possessionem ipsorum Noghchichua vocatam populosam in comitatu Zemlyniensi existentem cum omnibus utilitatibus . . ac sub metis et limitacionibus antiquis, quibus ipsi eandem bucusque possedissent, a presentibus octavis Epiphaniarum domini usque ad undecimam revolucionem annualem earumdem octavarum dedissent . . eidem nobili domine sorori ipsorum sub federe impignoracionis, tali modo. quod ipsa domina universos usus fructus et utilitates dicte possessionis Nogbcbichua, intrinsecos videlicet et extrinsecos, utpote collectas iobagionum in eadem commorancium, munera consveta et quoslibet census per dictos decem integros annos tamquam yerus possessor et dominus terre recipiendi et exigendi ac in suos proprios usus convertendi haberet facultatem, testimonio presencium literarum; e converso vero annotati nobiles de Ruzgun dictam quantitatem pecunie sexaginta trium marcarum cum dimidia infra dictam undecimam revolucionem annualem semper coram . . Jacobo plebano de Cassa, sicuti iudice delegato per nos nunc ad id deputato. in eadem civitate Cassensi solvere tenebuntur nobili domine prenotate, super quibus quidem solucionibus iidem nobiles de Kuzgun continue literas eiusdem domini plebani testimoniales recipere debebunt et expeditorias; terminos autem solucionum s :epedicti nobiles de Ruzgun vei per se vei per nuncios ipsorum notificare debebunt domine prenotate, ad hoc, ut ipsa nobilis