Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

domina in eisdem terminis solucionum se transferre vei pro­curatorem . . suum destinare sciat in civitatem supradictam, hoc specialiter declarato, quod preallegati nobiles de ítozgun prescriptam quantitatem pecunie sive ante dictam undecimam revolucionem annnalem ipsi domine plenarie persolvant, tamen eadem domina prenotatam possessionem infra dictum tempus kabendi et possidendi ac utilitates eiusdem percipiendi babebit facultatem modo supradicto, nec eandem antea nisi ipsis integris decem annis peractis eisdem nobilibus de Rozgun resignabit domina supradicta; insuper obligarunt se iidem nobiles de Rozgun . . quod nec ipsi nec ad eosdem pertinentes per dictos annos preallegatam nobilem dominam et incolas seu bospites in eadem possessione commorantes ac quoslibet alios ad eandem dominam pertinentes impedirent vei quoquoinodo molestarent, quod si ipsi secus facerent in bac parte, extunc ipsi contra eandem dominam in iudicio viginti marcarum sine porcione iudicis convincerentur eo facto; si vero aliqui ad ipsos pertinentes pretaxatam nobilem dominam ac ad eandem pertinentes aliqualiter impedire attentarent, ipsique eidem domine ex parte talium impediencium iusticie complementum impendere non curarent, extunc ipsi similiter premisse peue subiacerent contra dominam prenotatam ; boc eciam non pre­termisso, quod si prenotati nobiles de Ruzgun dictam quanti­tatem pecunie per eosdem decem annos ipsi domine persolvere non curarent, extunc similiter in viginti marcis absque por­cione iudicis, contra eandem dominam convincerentur, et pe­cunia persoluta vocabulum amissionis sortiretur, ac causa sepedicte domine integraliter vires resummeret eo facto; ita videlicet, quod ipsa domina bomine dicti. . episcopi vei nostro, aut forte tunc vicarii qui nobis successerit, accepto, universas possessiones eorumdem nobilium de Ruzgun intra limites dyoe­cesis Agriensis quo supra existentes, sicut nunc sic et tunc estimandi facere babebit facultatem, pro quarta sua bliali supradicta . . Dátum Agrie, sexta die octavarum Epipbanie domini prenotatarum, anno domini M°CCC°XL m o primo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt, kincst. oszt. 3ST. R. A. 1536. 48. dipl. lt. 3352. Közli: Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents