Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

cione modo quo supra prohibuerunt, ideo ipsos annotatos quatuor contradictores contra pretaxatum magistrum Stepha­num eodem die et loco ad vestram citassent presenciam octavas diei Strennarum iam venturas eisdem pro termino coram vobis comparendi assignando; et prefatus homo vester similiter per­sonaliter coram nobis comparendo, premissa sic sicut dictus homo vester nobis consequenter affirmavit. Cursus autem me­tarum predictarum et non contradictarum, quibus prefata possessio a vicinariis possessionibus distingitur et separatur, prout iidem vester et noster homines nobis expresserunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga meri­dionali in quadam piscina Myrli vocata, et deinde ad plagam occidentalem currendo annectit quendam alveum vulgo Kuzep­cr dictum, deinde versus eandem plagam procedendo pervenit ad quandam piscinam Karazustou vocatam, abindeque ad pla­gam septemtrionalem regirando currit et iungit quendam meatum aque Mechleuele nominatum, et inde procedit ad mon­tem Borsahalma dictum, de quo monte descendit ad vallem Feketekorauelge nominatam, unde versus eandem plagam cur­rendo annectit quandam terram vacuam Kyulak vocatam, ab indeque per longum spácium eundo iungit metas terre Kom­polteleke vocate et ibi terminantur. Et cum nos premissa iuxta eorumdem vestri et nostri hominum relacionem notario nostro rescribi facere mandassemus, tandem Blasius filius Cheley de Vgra ante presencium literarum sigillacionem personaliter ad nos veniendo, eosdem vestrum et nostrum homines a statucione dicte possessionis Zyluaeghaz predicto magistro Stephano quo supra facta et facienda prohibuit coram nobis, ubi dictus homo vester eundem Blasium similiter adversus dictum magistrum Stephanum ad easdem octavas diei Strennarum ad vestre citavit presenciam maiestatis. .Dátum in festő beate Lucio virginis et martiris, anno domini M° CCC° XL m o quinto ut supra. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 441. 5. dipl. lt. 3789. Ugyanott megvan I. Lajos király oklevele 1347. oct. 5-ről, mely szerint Ugrai Cheley fia Balázs ellenmon­dását visszavonta ; a királynak ugyanazon évi oct. 19-én kelt rendelete következtében azután az egri káptalan nov. 28-án István kir. jegyzőt

Next

/
Thumbnails
Contents