Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

mittatis hominem . . coram quo Egidius de Weych aut Jo­hannes rufus de Erdeutelek vei Michael filius Sykusd de Mise sive Michael filius Pauli de Sar aliis absentibus homo noster accedat ad faciem dicte possessionis Zylvaeghaz et . . ream­bulet eam . . reambulatamque . . sub eodem ambitu et cursu metarum antiquo et legitimo, sicut condam Leustachius ma­gnus de Welpret eam tenuit, statuat eidem magistro Stephano iure perpetuo possidendam . . Et post hec seriem reambula­cionis ipsius possessionis cum cursibus metarum, vei si contra­dictum fuerit tunc diem et locum ipsius citacionis, nomina cita­torum et terminum assignatum cum serie tocius facti nobis fideliter reseribatis. Dátum in Wyssegrad, in festő sancte Cecilie virginis et martiris, anno domini M° CCC° XL m0 quinto. Nos igitur . . cum prefato Michaele filio Sykusd de Mise homine vestro nostrum hominem . . Jacobum sacerdo­tem de choro nostro transmisimus pro testimonio ad premissa mandata vestra exequenda, qui quidem homo vester . . pre­sente et audiente dicto testimonio nostro nobis retulit isto modo, quod ipse unacum eodem testimonio nostro sabbato proximo post octavas festi sancti Andree apostoli iam preter­itas, accessissent ad faciem possessionis Zyluaeghaz ad pos­sessionem ipsius magistri Stephani Bura pertinentem, et cum eandem vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legi­timis convocacionibus factis et eisdem presentibus per suas veras metas et antiquas sub quibus olim ipsam Leustachius magnus de Welpret possedisset, reambulare incepissent, tan­dem in duabus primis metis Lepenye in illis partibus vocatis, Nicolaus filius Dominici et Thomas dictus Foyus de Zolouk personaliter, pro Andrea vero filio Lorandi et Nicolao filio Demetrii de eadem Zolouk famuli sui inibi comparentes con­tradictores apparuissentin aliis autem metis iam dicte pos­sessionis Zyluaeghaz omnino intraspecificandis nullus contra­dictor apparuisset; propter quod ipsi ipsam possessionem cum suis . . pertinenciis ac sub circuicione earumdem metarum dicto magistro Stephano ut suum ius perpetuo possidendam statu­íssent; et quia preallegatas duas metas memorati Nicolaus filius Dominici, Thomas dictus Foyus, Andreas filius Lorandi et Nicolaus filius Demetrii tam a renovacione quam occupa-

Next

/
Thumbnails
Contents