Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

Johannis fiiií Farkasii metam angularem possessionis sue Ma­gyar fuisse et destructam seu abolitam exstitisse asseruisset, et ibi unam metam novam erexissent angularem, cuius ere­ccioni ipse Nicolaus filius Dominici contradixisset, eo puod in sua possessione erectam fuisse indicasset, abhinc ad partém eiusdem possessionis Januk ulterius procedendo, sepedictus Johannes filius Farkasii metas possessionis sue Magyar olim fuisse, sed tunc destructas seu abolitas esse affirmasset, et ibi septem novas metas erexissent, quarum septem metarum ere­ccioni dictus Nicolaus filius Dominici contradixisset, quia in sua possessione erectas fore allegasset, deinde pervenissent ad fluvium Kasekyn nominatum, quem transeundo iuxta metas possessionis Gwr, nullo contradictore existente tres metas novas erexissent, abhinc ulterius procedendo iuxta metas Chen­kezfeulde duas metas novas erexissent, quarum quidem dua­rum metarum ereccioni Nicolaus filius Hermani personaliter ibi adherendo nullo contradictorio obstaculo obviasset, pre­dictus autem Nicolaus filius Dominici easdem septem metas novas et unam angularem tunc de novo erectas in possessione sua Kukenzorm dicta, Johannes vero in particula possessionis sue Magyar predicte esse contrariose asseruissent, ipse eciam Nicolaus filius Dominici possessionem Magyar ab eo reobten­tam in latitudine quatuor iugerum usque brachium Danobii Nogvyz vocatum protendi dixisset, huiusmodi tamen terre me­tarum ereccioni non contradixisset, sed idem Johannes filius Farkasii dictas metas in sua possessione fore erectas affir­masset, deinde brachium Danobii transeundo usque lacum Holtwyz pervenissent, et eandem terram usque ipsum lacum cum insulis dictus Johannes suam fore allegasset, Nicolaus vero filius Dominici predictus in possessione sua Kukenzorm esse affirmasset, et postmodum intra metas ipsius possessionis Magyar simul cum pascuis sexcenta iugera terrarum mensu­rassent, silvam vero visu considerando ad quinque iugera, pratum autem et fenilia ad decem iugera estimassent, et dum eandem terram Magyar estimari facere voluissent, nobiles comprovinciales non more comprovinciali sed regni consvetu­dine exigente estimare voluissent, sicque estimacio earumdem terrarum reambulatarum fieri nequivisset, et quia ab inicio

Next

/
Thumbnails
Contents