Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
et licet iam dictus Nicolaus filius Dominici iu valore dicte particule terre ab eo iuris ordine reobtente legitime convictus exstiter.it, verum tamen quia eiusdem particule terre valoris quantitas nobis tunc non constarat . . capitulo Jauriensis ecclesie scripseramus, eorum amiciciam . . postulantes, ut hominem eorum . . transmitterent, quo presente Andreas filius Gregorii serviens noster speciális et Elias filius Nicolai extraneus, homines nostri, sexta feria proxima post diem Cinerum tunc proxime venturum, ad faciem ipsius particule terre litigio reobtente . . accedendo, eandem particulam terre . . reambulando et . . a vicinariis possessionibus sequestrando, eidem Johanni filio Farkasii statuercnt, contradiccione ipsius Nicolai non obstante, perpetuo possidendam, visa eciam ipsius particule terre qualitate quantitate ét utilitate, estimarent . . premisse autem particule terre statucioni contradiccio aliorum propter longivam ventilacionem ipsius litigionarii processus obstare non valeret, sed si qui in ipsa particula terre aliquod ius habere se sperarent, ordine iuris prosequentur a Johanne supradicto; post hec . . tocius processus seriem ad octavas diei Cinerum tunc venturas . . rescribendo nobis remandarent. Quod quidem capitulum . . nobis . . rescripserat eo modo, ut cum ipsum capitulum cum prenominatis Andrea filio Gregorii et Elia filio Nicolai hominibus nostris . . magistrum Nicolaum archidiaconum Supruniensem socium et concanonicum ipsorum . . ad premissa exequenda destinassent, demum ipsi . . recitassent, quod ipsi feria sexta proxima post prefixum diem Cinerum ad faciem ipsius particule terre litigio reobtente Magyar nominate, vicinis et commetaneis suis universis convocatis, presentibus partibus accedendo, talibus metarum distinccionibus eam reambulassent . . quod primo incipiendo a plaga meridiei iuxta loca duarum antiquarum metarum a parte possessionis Gwmba, deinde tendenclo ad partém occidentis pervenissent primo ad unam metam antiquam a parte possessionis Chakan, iuxta quam quidem antiquam metam aliam novam metam. erexissent, abhinc per eandem plagam occidentis in vallem Tekeregweuleg dictam pervenissent ad tres metas antiquas, iuxta quas alias tres novas erexissent, deinde per eandem plagam tendendo ad occidentem, a parte possessionis Januk