Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
nunquam contra sepedictum dominum Siffridum noc occulte nec manifeste labia detraccionis velim aperire, nec aliqua erga ipsura procurare, que contra bonoreni suum sint et per que sibi posset aliquod preiudicium generari; sic me deus adiuvet et sancta dei evangelia per me corporaliter tacta. Qua videlicet revocacione sic perlecta, prefatus fráter Welislaus dictam revocacionem ratam habuit et eam denuo unacum iuramento ut premittitur oretenus repetivit, promittens sub iuramento per ipsum prestito omnia et singula que superius continentur, üdeliter et inviolabiliter observare. Et quia eciam idem fráter Welislaus quasdam appellaciones contra prefatum dominum Siffridum abbatem interposuerat, ut dicebat, eisdem appellacionibus, que tamen ut asseriiit ex causis non veris fuerant interiecte, ad requisicionem. dicti domini Siffridi renunciavit sponte et expresse ; de quibus omnibus et singulis idem dominus Siffridus abbas cum insercione dicte revocacionis et ad consilium sapientis, sicut in meliori forma fieri posset vei consvevit, peciit a me notario cum subscripcione alterius notarii infrascripti sibi fieri publicum instrumentum, et sigilla videlicet dicti fratris Welislai abbatis ac domini electi Colocensis predicti apponi in testimonium omnium premissorum. Actum anno, mense, indiccione, pontificatus, die, bora, et loco quibus supra; presentibus bonorabilibus viris dominis Stepbano et Micbaele prepositis supradictis ac Nicolao ecclesie sancti Martini Scepusiensis, Benbardo Satecensis» Nicolao de Pozaga ecclesiarum, canonicis Strigoniensis Pragensis et Quinqueecclesiensis diocesum Jobanne, plebano de Cremnicz dicte Strigoniensis diocesis, Blasio prcsbitero de Quinqueecclesiis capellano seu familiari prefati domini electi et aliis multis testibus fide dignis. Et ego Nicolaus natus Arnoldi de Strelicz clericusWratislaviensis diocesis, publicus imperiali auctoritatc nótárius, dicte revocacioni et iuramenti prestacioni, promissioni, reqnisicioni et appellacionum renunciacioni, ac omnibus et singulis premissis unacum prenotatis testibus et notario infrascripto, anno, mense, indiccione, pontificatus quibus supra presens interfui, eaque rogatus manu mea propria scribendo conscripsi et in banc publicam formám redegi, nomine meo