Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
178. 1343. Visegrád, jan. 3. I. Lajos király Fodor Miklós jiának Farkasnak Tolna vármegyei elkobzott tizenegy birtokát viszszaadja. Nos Lodovicus . . rex . . significamus . . quod licet universe possessiones et possessionarie porciones Farcasii filii Nicolai dicti Fodor . . tempore . . Karoli . . regis . . per viam iudicii ad manus einsdem patris nostri devente fuerint . . sicque idem Farcasius universis possessionibus et possessionariis porcionibus suis privatus exstiterit . . tamen nos misericordia moti, graciose cum eo agentes, tum eo quia ipsos qui contra ipsum Farcasium per iudicii formám processerant non verum et iustum ac legitimum imo omnino falsum et veritati ac iuri dissonum processum contra eundem fecisse palam cognovimus, tum eciam pro remedio anime dicti domini Karoli patris nostri . . et nostra ac . . domine Elizabet . . regine . . salute, universas possessiones eiusdem Farcasii, videlicet Kwrthul intra Danubium, Madacba, Wrs, Gyureus, Kauacba, Gyapa, Hencbe, Bykacb, Egrus, Barlyatb et Bygad vocatas in comitatu Tolnensi sitas et adiacentes et alias quaslibet et quocunque nominis vocabulo vocitatas, eundemFarcasium iusto titulo contingentes in eodem comitatu existentes, ab eodem modo premisso alienatas et ad manus dicti patris nostri devolutas, de voluntate memorate domine regine genitricis nostre et de consilio ac consensu prelatorum et baronum regni nostri, cum omnibus dictarum possessionum . . pertinenciis . . sub metis . . antiquis quibus per prenominatum Farkasium et suos predecessores eedem babite exstiterunt et possesse,eo iure quo ad ipsum Farcasium pertinere dinoscebantur . . ipsi Farcasio et suis beredibus . . perpetuo . . duximus restituendas. Dátum in Wyssegrad, feria sexta proxima post festum Circumcisionis domini, anno eiusdem Millesimo CCC m o quadragesimo tercio. Zsigmond királynak Kanizsay János érsek és testvérei kérésére /^in Themeswar in festő videlicet beati Luce evangeliste« 1397-ben kiadott átiratából, melyet ugyancsak Zsigmond király a mondott napon »magister Desew filius Ivan filii Desew de Gurkum« kérésére írt át; ezen utóbbi átirat eredetije megvan az orsz. lt. kincs!;. oszt. N. E. A. 643. 28. dipl. 3550. Közli: Kovács N.