Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
ret, quamvis liomines regii et capituli Posoniensis tunctemporis iuxta continenciam literarum nostrarum minimé valuissent ut premisimus propter temporis gravedinem mensurare, sed pro eadem quantitate pro qua dictus Mykou iurare debuisset reliquissent; unde quia idem Mykou dictus Helmus ipsam particulam terre superfluam sexaginta iugerum, quam bomo domini regis testimoniumque dicti capituli Strigoniensis prefato Jobanni Pop statuere voluissent, ab eadem statucione ipsi Jobanni Pop facienda probibuisse reperiebatur, ideo licet maiori gravamine ipsum Mykou onerare debuissemus, tamen misericorditer agendo cum eodem, ipsum Mykou in tribus marcis in octavis festi beati Martini confessoris coram nobis per eundem persolvendis decreveramus convictum extitisse contra Jobannem Pop memoratum; et quia idem Mykou dictus Helmus per deposicionem premissi sui iuramenti, quod super quinquaginta iugeribus terre deponere debebat et deposuerat, ipsam ampliorem et superfluam particulam sexaginta iugerum usurpasse et occupasse reperiebatur, ideo in emenda estimacionis ipsorum sexaginta iugerum terre, videlicet in marca et fertone in eisdem octavis festi beati Martini confessoris similiter coram nobis persolvendis decreveramus convictum extitisse, scribendo predicto capitulo Strigoniensi, ut ipsi eundem hominem ipsorum in premissa priori reambulacione destinatum, vei ipso absente alium pro testimonio üde dignum transmitterent, quo presente prefatus French de Hodi vei Petrus de Ecbei aut Rophovn de Lybad aliis absentibus homo domini regis in octavis festivitatis Omnium Sanctorum ad faciem dictarum possessionum Bahun et Zamul vocatarum . . accederet, et ipsam particulam terre quinquaginta iugerum superqua idem Mykou suum dinoscitur prestitisse sacramentum, eidem Mykou dicto Helmus, ipsam autem ampliorem et superfluam particulam sexaginta iugerum statueret predicto Johanni Pop perpetuo possidere, novis metis erectis ab invicem sequestrando et metas per ipsum Mykou ad occupacionem dictarum sexaginta iugerum terre erectas ibidem destruendo; et post hec seriem ipsius possessionarie statucionis . . memoratum capitulum Strigoniense ad predictas octavas festi beati