Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
Martini confessoris.. rescriberet regie maiestati. Denruin ipsis octavis festi beati Martini confessoris advenientibus, predicte partes ad nostram personaliter accedentes presenciam, nobis literas sepeclicti capituli Strigoniensis demonstrarunt continentes, quod prefatus Ropboyn bomo domini regis et Greorgius presbiter de cboro ecclesie Strigoniensis per idem capitulum Strigoniense in testimonium datus in dictis octavis festi Omnium Sanctorum iam preteritis ad faciem predictarum possessionum Bábun et Zamul vocatarum, convocatis vicinis et commetaneis earumdem et presentibus partibus accedendo, dictam particulam terre quinquaginta iugerum inter easdem possessiones adiacentem, super quam memoratus Mykou dictus Helmus suum deposuisset iuramertum ut premittitur, eidem Mykou dicto Helmus, reliquam vero particulam terre sexaginta iugerum sepedicto Jobanni dicto Pop metis infradeclarandis ab invicem separatas statuissent perpetuo possidendas; cursus autem metarum quibus dicte particule terre distinguntur . . est talis: primo quidem incipit a parte orientali a loco ubi dicte possessiones Bábun Zamul et terra Deseu simul iunguntur a tribus metis antiquis angularibus iuxta quandam viam ad molendinum dicti Mykou ducentem, quarum duas renovassent ; deinde tendit versus meridiem, venit ad duas metas terreas de novo erectas, de quibus versus eandem partém venit ad alias duas metas terreas similiter de novo erectas, abbinc ad eandem partém venit similiter ad duas metas terreas de novo erectas, a quibus ad eandem plagam pervenit ad duas metas terreas novas, de quibus flectendo versus septemtrionem venit ad duas metas terreas de novo erectas, de quibus vergit versus occidentem, venit ad duas metas terreas, de quibus ad eandem partém venit ad duas metas novas, de quibus versus eandem partém pervenit ad tres metas antiquas dictas possessiones Bábun Zamul et Nogwysta vocatas separantes, duas ex eisdem renovando, et insuper metas per prefatum Mykou tempore sui iuramenti erectas per omnia destruxissent et ibi terminantur. Nos igitur visis dictarum literarum capituli Strigoniensis super distinccione predictarum particularum terre confectarum continenciis, predictam parti-